Testamentum de Alafoen
Cartulário:
- Baio-Ferrado
Outorgante:
- Particular
[f. 31r] In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, amen. Ego Rudericus Tructesindiz una cum uxore mea Maria Saluadoriz, metuentes inopinatam et ineuitabilem nobis uenire mortem quam nemini prescire datum est nec preterire, Deo miserante et adiuuante, facimus kartam testamenti canonice Sancti Saluatoris Ecclesiole, de quinta parte omnium hereditatum nostrarum et facultatum nostrarum quascumque habere potuerimus in die obitus nostri; corpora quoque nostra in ipso monasterio Sancti Saluatoris sepeliri iubemus et, sicut superius resonat, ita damus et concedimus pro animarum nostrarum remedio. Si uero deinceps, quod non credimus posse fieri, nos uel nostri filii uel nepotes aut propinqui seu extraneus aliquis hoc nostrum factum in aliquo corrumpere aut minuere uel disturbare uoluerit, in primis sit maledictus et excommunicatus et a sacratissimo et sanctissimo corpore et sanguine (1) Christi separatus et cum Iuda in profundum inferni dimersus; et quantum auferre temptauerit in duplum componat, et domino terre aliud tantum. Facta karta testamenti mense ianuario, era Mª.Cª.LXL.VI. Ego Rudrigus Tructesindiz una cum uxore mea Maria Saluadoriz, qui hanc cartam scribere iussimus, coram idoneis testibus confirmamus et propriis manibus roboramus. Qui presentes fuerunt: Arias, ts; Petrus, ts; Menendus, ts. Gudinus scripsit.
(1) sanguine] sangui Cod.