Plazum Atiaes Fermuza

Cartulário:

Nº Documento: 
095
Fólio: 
39r
Data do documento
Ano: 
1141
Mês: 
4
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Ego Sancia Pelaiz, propria accedente mihi uoluntate, fatio placitum uobis canonicis Sancti Saluatoris de Ecclesiola super illud testamentum quod feci uobis de hereditate mea quam habeo in uillis que in eodem testamento sunt scriptis, uidelicet Fermucia et alia Fermucia et Atinianes, de media nona medietatem, ut non commutem neque conturbem neque corrumpam ullo ingenio et ut illam aliam medietatem in mea uita liberam habeam et post obitum meum filie mee, si dignum fuerit, relinquam, ita tamen ut nec mihi nec illi sit licitum uendere uel donare uel testare nisi uestro monasterio Ecclesiole et hoc iusto pretio; corpus quoque meum necnon mee filie ibi sepulture tradimus. Vos uero, huius monasterii canonici, mihi atque filie mee ausilio et defensioni semper intenti inueniamini prout tempus et oportunitas postulauerit. Si uero ego aut ipsa mea filia hoc placitum infringere uoluerimus, omne quod ibi resonat duplatum reddamus, et insuper L solidos et iudicatum. Facto placito mense aprilis, era Mª.Cª.LXXª.VIIIIª. Ego Sancia Pelaiz cum filia mea illud firmamus et roboramus. Qui uiderunt et presentes fuerunt: Petrus, ts; Pelagius, ts; Suerius, ts. Menendus notuit. In confirmatione uero huius testamenti uel placiti accepi de uobis canonicis mantam unam galegam, tantum mihi placuit.