Plazo de Menendo Vidaiz

Cartulário:

Nº Documento: 
103
Fólio: 
40v-41r
Data do documento
Ano: 
1128
Mês: 
7
Dia: 
25
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Ego Menendus Vidaiz et subrina mea Eldora cum marito suo Mido, placitum (1) facimus uobis Gunsaluo Gutierriz et uxori uestre Auruone Suariz, die noto VIIIº kalendarum augusti, era Mª.Cª.LXª.VIª., de parte de nostra hereditate quam habemus in Sancto Mamete de Cerzedo ex parte auorum et parentum nostrorum, Menendus Vidaiz, VIam, et Eldora eius consubrina, mediam de VIam, ut non uendamus nec donemus nec testemus alicui nisi ad uos uel semini uestro aut Sancto Mameti ad nostram partem. Et hoc facimus quatinus nobis benefatiatis [f. 41r] et adiuuetis et defendatis pro posse uestro; et uos non fatiatis nobis superbiam ut illam perdamus sed habeamus illam nobiscum in pace et honore. Quod si hec omnia non fecerimus et istum placitum exierimus, reddamus uobis ipsam hereditatem duplatam; de cetero, si uos ea que promittitis non impleueritis et emendare conuenienter non quesieritis, istud placitum non habeat uigorem amplius. Facto placito, ego Menendus Vidal et consubrina mea Eldora, ilium manibus nostris roboramus. Qui presentes fuerunt: Egeas, ts; Petrus, ts; Tructesindus notuit.

Aparato: 

(1) placitum] placicum Cod.