Carta de ecclesia de Lusi quam habet monasterium in rippa Tamice ex parte domni Ansuris

Cartulário:

Nº Documento: 
0001
Fólio: 
1r-1v
Data do documento
Ano: 
943
Mês: 
10
Dia: 
18
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

O presbítero Adolfo doa a D. Ansur e sua mulher Eileuva a igreja de S. João de Luzim (f. Luzim, c. Penafiel) por terem pago um homicídio cometido pelo mesmo presbítero

[f. 1//b] Dubium non est sed multis manet cognitum. Ego Adulfus presbitero pro meo peccato et insidiis diaboli quod decepit me et feci homicidio de homine nomine Leo et pectaui de illo homicidio ad sua gente et de illo remansit super me que non potui implere et adduxerunt me pro ad morte et ueni ante domno meo Ansuri Gadesteiz (1) et uxori sue Eileuua et rogaui homines bonos ut fabulassent ad illo quod misisse suo ganado pro me quia ego non habebam unde implere illo et liberasset me de illo homicidio et dedissem ego ad ille domno Ansuri omnia mea hereditate ut fuisse liber de ipso homicidio in cunctis diebus uite mee. Sicut et fecit. Obinde ego Adulfus presbitero placuit mihi per bone pacis et uoluntas ut darem uel concederem uobis ecclesia mea domno Ansuri et uxori uestre Eileuua ecclesia mea propria uocabulo Sancto Iohanne quorum baselica fundata est subtus mons Petrosello discurrente ribulo Tamica in uilla quos uocebant Losidi in loco predicto in casale quos fuit de patre meo Prudenzo quos edificaui de uesede. Damus uobis illa ecclesia ab integro siue et illa laigale in montes in fontes pascuis padulibus exitus ut (2) regressu quantum ibidem ad ipsum locum ominis ad prestitum est. Habeatis uos et omnis posteritas uestra i[u]re quieto iam enim de nostro iure est abrasa et in uestro dominio tradita atque confirmata. Si quis tamen, quo[d] fieri non credimus, aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hanc cartula [fl. 1v.//a] inrumpendum de generis nostri uel de extraneis que in concilio post parte uestra deuindicare potuerimus infer uel inferas, quomodo paricmus uobis illa ecclesia et dia hereditate duplata uel triplata quantum ad uobis fuerit meliorata et uobis perpetim habitura. Facta carta XV Kalendas Nouembris Era DCCCCLXXXI. Adulfus in hanc cartula confirmationis manu mea ro+[boro]. Id sunt quos uiderunt: Toderaco testis, Ermerote testis, Gundesindo testis. Euenando testis. Nonelo testis. Aliuertus presbiter notuit.

Aparato: 

(1) Por Gudesteizi (confusão de a e u visigóticos).
(2) Por et.

Bibliografia: 

Ed.: PMH.DC., doc. n.° 53, p. 31
Filomeno Amaro Soares da Silva, Cartulário de D. Maior Martins. século XIII. Estudo introdutório. Edição diplomática. Índices, Associação da Defesa do Património Arouquense, Arouca, 2001