Testamentum quod fecit Tuta Gudesteiz de monasterio et de facultatibus Froila Gudesteiz

Cartulário:

Nº Documento: 
0004
Fólio: 
2v-3r
Data do documento
Ano: 
1060
Mês: 
4
Dia: 
17
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Dubium quidem non est sed notissimo eius manet in ueritate eo quod et ego famula Dei Tuta Gudesteiz prolix deo uota in temporibus Fernandus rex et regina S(antia) et in presentia Garsea Meneonis et sub Dei gratia S(isnandus) episcopus, ego famula Dei Tuta deduxi diebus meis in ordo confessionis, et aduenit mihi senectutis ignorantie delicto et per consensum de ipsos domnos et de alios plures et de (1) nostra placu- [f. 3r//a] -it mihi tibi fatio tibi subrino meo Froila Gudesteiz testamentum et scriptura firmitatis et series benefactis de monasterio meo quam habeo in ualle Arauca ubi uocitant Sancto Petro assisterio cuius baselica fundata est et quorum reliquie recondite sunt cum ornamentis, et altionibus suis per suis terminis et locis antiquis sicut illo ganarunt priores nostros domno Ansuri et domna Eileuua, et edificarunt illa ecclesia pro remedio animas suas pro ad monachos et fratres et sorores ibi habitantibus, sicut illo tenuerunt et sicut illo dederunt Ansalon et mater eius Eileuua, et Ermegildus abba ad domna Guntina per testamento firmitatis, et tenuit illo in suo iure plures temporibus cum suis abbates, et sic relinquit ipsa domna Guntina illo monasterio per scripturam firmitatis ad mihi Tuta, et illos scriptos per ubi illo ganarunt, et ego tibi sic fatio testamento ad tibi subrino meo Froila de illo monasterio, quomodo et de alias meas hereditates laigales, et de meo ganado et de omnia mea rem. Do ad tibi isto quod in testamento resonat pro quo confines me in mea senectute, de uicto et de uestito et de moduratura, et pro tuo seruitio bono quod ad mihi facis et quod mihi placet et post obitu meo, habeas cura de anima mea, in missas, et in uotibus, et oratione, et in recitatione, et bucella in pauperibus tribuendo pro remedio anime mee ut et Dominus memorie sit semper. De isto die habeas isto quod in testamento resonat firmiter, et omnis posteritas tuas cui tu illo relinqueris et ulcimus in illo testamento ut fatias confessione et illas uillas laigales habeas in tua [f. 3r//b] uita, et post obitu tuo tornent ad ipso monasterio ad mónacos, et ad fratres qui ibi habitantes fuerint, et in uita sancta perseuerauerint, pro remedio animas nostras, alios de posteritas nostras non habeat licentia de prendere, nec usurpare, nec subiugare, nisi sanas et intemeratas ad tibi deseruiant, sic fatiant ad posteritas tua. Et si aliquis de sanguinitate mea propria uenit aut de extranea rabax contumax, qui isto testamento inrumpere quesierit, anathema sit, et separatus a caro et sanguis Domini, et cum Iuda traditore in eterna perpetim dampnatione permaneat, et insuper pariat tibi Froila uel ad quem isto testamento obseruauerit II° auri talenta et quanto in isto testamento resonat quadriduplato, et isto testamento plenissimam habeat firmitudinem usque im perpetuum. Facta series testamenti, et scriptura benefactis erit die XV Kalendas Magii, Era Mª LXVIII. Tuta in hanc testamentum et series benefactis manu mea ro+[boro]. Gunquiesindo testis, Piniolo testis, Vilino testis, Adefonso testis, Garsea Monconis. Sindila presbitero confirmo. Iohanne presbitero confirmo. Mido presbitero confirmo. Vistremiro presbitero confirmo. Menendo notuit Domno Principiz uidit. Osastemiro uidit, domno Fortes uidit, domno Riquila uidit, domno Ero uidit, Christoforus, Godino, Aesari, Frodisillo, Ermegildo Quedino.

Aparato: 

(1) Segue-se um espaço em branco.

Bibliografia: 

Filomeno Amaro Soares da Silva, Cartulário de D. Maior Martins. século XIII. Estudo introdutório. Edição diplomática. Índices, Associação da Defesa do Património Arouquense, Arouca, 2001