Karta de hereditate in Moldes et in Romariz et in Figueyredo termino de Arouca

Cartulário:

Nº Documento: 
0007
Fólio: 
3v-4r
Data do documento
Ano: 
1052
Mês: 
4
Dia: 
24
Nota: 

PML.DC, doc. 608 propõe a data 1082

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In nomine Domini Nostri Ihesu Christi. Dubium non est enim sed multum mihi plene cognitus manet in ueritate. Obinde ergo frater Cresconius placuit mihi asto animo et promta mea mente et uoto meo complente ut facere textum scripture firmitatis sicut et fatio de meo corpo et de omnia mea rem ad uobis abba domnus Godinus et a fratribus qui suntis habitantes in monasterio Sancti Petri de [f. 4r//a] Arauca. Abrenuntio me, et do et concedo mea hereditate que habeo in uilla Moines de parte de meo pater Moqueime in loco predicto in casal que dicent de Quedino de ipsa hereditate de meo pater medietate integra et in uilla Romarizi hereditate quos uenit mihi de mea mater nomine Louesenda, et habui illa hereditate de pater suo Erigo, et uenit a mihi inde IIIIta integra. Et ibi adicimus alia hereditate in uilla Fiqueredo de portionem quo fuit de Moqueime Cresconici, medietate integra cum quantum in se obtinet et ad prestitum hominis est, ubi illa potueritis inuenire, damus ipsas hereditates que iam nominauimus cum quantum in se obtinent et ad prestitum hominis est, in montes, in fontes in uillas in exitus accesum uel regressum ubi illas potueritis inuenire, et habent ipsas uillas iacentia in territorio Arauca subtus mons Fuste et Serra Sicca discurrente ribulo Molnes a Pauiola et Romarici ad Alarda, do et concedo ipsum que iam diximus ad uobis pro que me curiates in uita mea et ad meas infirmitates usque ad obitum meum, que habeatis me firmiter et omnia mea rem iuri quietum sub Christi Dei nomine habeatis potestatem. Et si aliquis homo uenerit uel uenerimus ad inrumpendum factum nostrum quantum inrumperit tantum duble et insuper iudicato a qui illa terra imperauerit, et insuper auri talenta, et sedeat excomunicato et cum Iuda traditore abea participiat in [f. 4r//b] eterna dampnatione. Obinde ergo Cresconius facta scriptura firmitatis die erit VIII° Kalendas Maias Era Mª XCª(1). Ego Cresconius in hunc scriptura manu mea ro-bo-raui. Gauinus confirmo. Loueredus confirmo. Iustus confirmo. Teudia confirmo. Adefonsus presbiter confirmo. Sisnandus presbiter confirmo. Gondesindus presbiter confirmo. Erus subdiacono confirmo. Ederomias confirmo. Menendus presbiter notauit.

Aparato: 

(1) Mª XCª] MCXXª PMH

Bibliografia: 

Filomeno Amaro Soares da Silva, Cartulário de D. Maior Martins. século XIII. Estudo introdutório. Edição diplomática. Índices, Associação da Defesa do Património Arouquense, Arouca, 2001