Carta de hereditate quam habet monasterium in Castro termino de Arauca ex parte domne Tode Egee
Cartulário:
- D. Maior Martins
Outorgante:
- Particular
In Dei nomine. Ego Iohanne(1) Gelmiriz una cum germanas meas Ermili et Gontina. Ideo nobis placuit per bona pacis et uoluntas nullo quoque gentis imperio nec suadentis articulo sed propria nobis accessit uoluntas ut uenderemus a tibi Tota Venegas sicut et uendimus hereditate nostra que habemus propria in uilla de Castro subtus mons Paradiso territorio Arauca discurrente ribulo Manoço. Damus tibi atque concedimus per ubi illa inuenire potueritis per su- [f. 36r//a] -is locis et terminis antiquis cum quantum se obtinet et a prestitum hominis est et accepimus de tibi im pretium VIIII marabitinos tantum nobis bene complacuit et apud te nichil in debitum pro dare ita ut de hodie die de iuri nostro sedeat abrasa et in tuo dominio sit tradita atque confirmata. Habeas tu illa firmiter et omnis posteritas tua iuri quieto temporibus seculorum. Si quis tamen, quod minime credis, aliquis homo uenerit uel uenerimus contra bane cartulam ad inrumpendum et nos ad iuditium deuindicare non potuerimus aut auturgare noluerimus aut tu in uoce nostra, quomodo pariamus a tibi ipsa hereditate duplata uel triplata uel quantum fuerit a tibi meliorata et iudicato et tibi perpetim habitura. Facta cartula uenditionis notum die erit IIII.° Idus lulii Era M.aCª.LXXXª.IIIª. Ego Iohanne Germiliriz et Ermili et Gontina in hanc kartula manus nostras roboramus. Pro testes.
(1) Iohanne] Ionnne Cod.
Filomeno Amaro Soares da Silva, Cartulário de D. Maior Martins. século XIII. Estudo introdutório. Edição diplomática. Índices, Associação da Defesa do Património Arouquense, Arouca, 2001