Carta de hereditate quam habet monasterium in Romariz termino de Arauca ex parte domne Tode Egee
Cartulário:
- D. Maior Martins
Outorgante:
- Particular
In Dei nomine. Hec est carta cambiationis uel transmutationis quam fecimus ego Diago Gunçaluiz et uxor mea Oracha Mendiciz a tibi Tota Venegas deouota de hereditate nostra propria que habemus in uilla de Romariz pernominata illa que fuit de Gunçaluo Velasquiz et de Mendo Ordoniz et recepi de tibi alia hereditate in uilla quos uocitant Nogueirola pernominatos ille ca- [f. 37v//b] -sal de Gomet ille que fuit de illa domna Guntina ita ut de hodie die sit ipsa hereditate de iuri nostro abrasa et in tuo dominio sit tradita atque confirmata. Habeas tu illa firmiter et omnis posteritas tua iuri quieto temporibus seculorum. Si quis tamen aliquis homo uenerit uel uenerimus tam propinquis quam extraneis contra hanc carta ad inrumpendum uoluerit et nos ad iuditium deuindicare non potuerimus aut non uoluerimus, quomodo pariamus a tibi ipsa hereditate duplata uel triplata aut quantum fuerit meliorata et tibi perpetim habitura. Facta carta cambiationis uel transmutationis notum die erit XVIIº Kalendas Iulii Era Mª.Cª.LXXª.VIIª. Ego Diago Gunçaluiz et uxor mea Oracha Mendiz a tibi Tota Venegas in hanc carta canbiationis manus roboramus. Qui preses fuerunt: Pelagio testis, Diago testis, Michel testis. Ordonio notuit.
Filomeno Amaro Soares da Silva, Cartulário de D. Maior Martins. século XIII. Estudo introdutório. Edição diplomática. Índices, Associação da Defesa do Património Arouquense, Arouca, 2001