Carta de hereditate quam habet monasterium in Laurosa termino de Arauca ex parte domne Tode Egee

Cartulário:

Nº Documento: 
0103
Fólio: 
38r
Data do documento
Ano: 
1126
Mês: 
1
Dia: 
17
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In nomine Domini. Ego Gunsaluus Diaz placuit mihi per bona pacis et uoluntas nullis quoque gentis imperio nec suadentis articulo sed propria mihi accessit uoluntas ut facerem uobis domna Tuta et filio suo Monio Rodriquiz cartula uenditionis sicut et fatio de hereditate mea propria que habeo in illo loco et habet iacentia in uilla que uocitant Laurosa inter monte Fuste et Moçon discurrente ribu Alarda territorio Arauca. Do uobis ipsa hereditate siue tercia de octaua quantas habeo ibi siue de auiorum siue de parentes nostrorum cum quantum in se obtinet et hominis a prestitum est cum suis terminis et locis antiquis, exitum uel regressum et accepit de uobis in pretio XI modios, tantum mihi bcne complacuit et de pretio apud uos nichil remansit in debito ita ut de hodie fiat ipsa hereditate de iuri nostro abrasa et in uestro dominio sedeat tradita atque confirmata, habeat illa firmiter et omnis posteritas uestra iuri quieto cunctis temporibus seculorum. Si quis tamen quod fieri non credimus si aliquis homo uenerit tam propriis [f. 38r//b] quam extraneis uel nobis uenerimus contra hanc carta ad inrumpendum quem uobis ad iuditio deuindicare non potuerimus aut non uoluerimus aut uos in uoce mea, pariam a uobis aut ad quem uestra uoce pulsauerit ipsa hereditate duplata uel quantum ad uobis fuerit meliorata et iudicato et uobis perpetim habitura. Facta carta uenditionis notum die erit XVIº Kalendas Februarii + Era Mª.Cª.LXIIIIª. Ego Gunçaluo Diaz a tibi Tuta Venegas et filio tuo Monio Rodriquiz quod fieri iussimus in hac kartula uenditionis propriis manibus r—ob o- r a m u s. Qui preses fuerunt: Petrus testis, Guncaluo testis, Gondesindo testis, Rodrigo testis. Godinus presbiter notuit.

Bibliografia: 

Filomeno Amaro Soares da Silva, Cartulário de D. Maior Martins. século XIII. Estudo introdutório. Edição diplomática. Índices, Associação da Defesa do Património Arouquense, Arouca, 2001