Carta de hereditate quam habet monasterium in Sauto de Porco termino de Arauca ex parte domne Tode Egee

Cartulário:

Nº Documento: 
0111
Fólio: 
40r
Data do documento
Ano: 
1106
Mês: 
1
Dia: 
7
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Ego Cidi Aluitiz uendo hereditate mea et de meos heredes de patre Bono Transulfiz et de sua iermana nomine Fronili placuit mihi per bona pacis et uoluntas nullis quoque gentis imperio nec suadentis articulo sed propria mihi accessit uoluntas ut facerem ad tibi Tuta Beniegas kartula uenditionis de hereditate mea propria et de meos heredes que habeo de parentorum et de auiorum meorum et habet iacentia ipsa hereditate in territorio Arauca inter mons Fuste et serra Sicca discurrente ribulo Alarda et habet iacentia in loco predito in Salto de Porco quantum inde habeo inter me et meos heredes qui sursum resonant, et adcepit de uos pretio in definito III modios et III quartarios im quem mihi complacuit et de pretio apud uos in debito nichil remansit ita ut de hodie die de nostro iure sit abrasa et in uestro dominio sit tradita atque confirmata. Habeatis uos illa et omnis posteritas uestra in temporibus seculorum. Si quis tamen, quod fieri non credimus, aliquis homo ueneriz uel eu- [f. 40r//b] -nerimus contra hunc factum nostrum ad iudicio deuindicare non potuerimus aut uos (1) in uoci nostre, quomodo pariemus uobis ipsa hereditate duplata uel quantum a uos fuerit meliorata et uos perpetim habitura. Facta cartula uenditionis notum die quod erit VII Idus Ianuarii (2) Era M.aCª.Xª.IIIIª. Regnante Afonso principc, in Colinbria comite Enricu et Moritius gratia Dei Colinbriense episcopus. In Arauca dominante Egas Muniz et domna Gontina, iudice Gondesindo et maiorinos Gondesindo et Froila. Ego Cidi Aluitiz a tibi deouota Tuta in hanc cartula uenditionis manu mea robor+o. sunt testes: Todereo testis, Vermudo testis, Pelaio testis. (Sinal) Mirus notauit.

Aparato: 

(1) uos] auos corr. in uos Cod.
(2) Ianuarii] nuarii Cod.

Bibliografia: 

Filomeno Amaro Soares da Silva, Cartulário de D. Maior Martins. século XIII. Estudo introdutório. Edição diplomática. Índices, Associação da Defesa do Património Arouquense, Arouca, 2001