Carta de hereditatibus quas habet monasterium ex parte domni Suerii Petri dicti Carnes super quibus monasterium habuit diu multas altercationes et etiam maximam causam cum domno Roderico Froiaz et uxore sua domna Chamoa sicut continetur in hac carta

Cartulário:

Nº Documento: 
052 (162)
Fólio: 
58r-58v
Data do documento
Ano: 
1256
Mês: 
5
Dia: 
24
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

“A partir daqui [fl. 49] inicia-se a 2.ª parte do códice que abre com o fl. 49 faltando cerca de pelo menos mais 25 documentos e parte do 26.º. Segue-se a numeração que se encontra em cada um dos documentos apondo-se uma nova entre parêntesis.”

In nomine Domini Nostri Ihesu Christi. Notum sit omnibus presentibus et futuris quod cum inter nobilem uirum domnum Rodericum Froiaz et uxorem suam domnam Chamoam Gometii et una parte et Maiorem Martini abbatissam et conuentum monasterii de Arauca Cisterciensis ordinis ac diocesis Lamecensis ex altera super tota hereditate que in regno Portugalense fuit quondam domni Suerii Petri dicti Carnes in curia illustrissimi domni Alfonsi Dei gratia regis Portugalensis et comitis Boloniensis coram eodem rege questio uerteretur tandem in ipsa curia per ipsum regem adiudicata fuit tota ipsa hereditas quantum ad possessionem et proprietatem supradictis abbatisse et conuentui de Arauca postquam sentenciam per domnum regem et eius curiam promulgatam supradicti domnus Rodericus Froyaz et uxor sua domna Chamoa de manu abbatisse et conuentus monasterii supradicti receperunt supradictam hereditatem toto sue uite tempore possidendam excepta tota illa hereditate que est in Stremadura quam terre sibi retinuerunt et retinent abbatissa et conuentus superius sepe dicti et supradicti domnus Rodericus ex uxor sua recognouerunt dominium seu proprietatem et possessio- [f. 58v//a] -nem eiusdem hereditatis ab idem de Arauca monasterium pertinere renumptiantes omnibus cartis si quas habent et iuribus et actionibus tam personalibus quam realibus si que sibi super eadem hereditate de iure competunt uel de facto excepto quod in sua tantum uita illam partem eiusdem hereditatis possideant ut superius est expressum promittentes insuper bona fide quod post mortem ipsorum scilicet eius qui ex eis ambobus ultimo decesserit totam ipsam hereditatem eidem monasterio de Arauca sine aliquo herede et sine aliqua contradictione fatienda ab aliquo qui bona ipsorum uel partem bonorum alter utrius eorum habuerit libere et in pace dimittant. Ut autem hec omnia firma et immutata permaneant supradicte partes sub pena mille aureorum a parte non obtemperante parti non obtemperanti soluenda seruare omnia et singula supradicta et nunquam occasione aliqua contrauenire bona fide sibi inuicem promiserunt. Qua soluta pena hec omnia et singula in suo robore sint semper duratura et de hoc partes fecerunt fieri tres cartas per alphabetum diuisas sigillorum supradicti domni Alfonsi regis Portugalensis et comes Boloniensis cuius auctoritate hoc actum fuit et supradictorum domni Roderici Froiaz et uxoris sue domne Chamoe et supradicte abbatisse eius approbante conuentu cum sigillum proprium non habeat et domni Santii abbatis de Salzeda qui omnibus supradictis interfuit munimine roboratas. Quarum cartarum media debet in monasterio fratrum predicatorum Colinbriensium in tes- [f. 58v//b] -timonium reseruari et aliarum singule penes partes. Ad hec partes insuper addiderunt quod si aliquo tempore inter eas super his que acta sunt aliqua dubietas oriretur et aliqua ipsarum partium cartam suam amitteret seu dolo uel modo alio occultaret per cartam per aliam partem exibitam et per illam que in monasterio reseruatur tota dubietas sopiatur. Hec acta sunt in ciuitate Colinbrie VIIIIº Kalendas Iunii Era Mª.CCª.LXLª.IIIIª. Presentibus supradicto domno Alfonso rege Portugalensi comiteque Boloniensi. Domno Gunsaluo Garsie alferaz. Domno Egidio Martini maiordomo. Domno Stephanus Ihoannis cancellario. Domno Iohanne de Auoin. Domno Menendo Suerii de Merlloo. Domno Iohanne Suerii Conelio et domno Egea Laurentii supradicti regis consiliariis et priuatis. Item domno Fernando Egidii de Galletia. Roderico Petri de Spino super iudice. Et Petro Martini de Moozelos et magistro Vicente decano portugalensis et multis aliis clericis et laycis.

Bibliografia: 

Filomeno Amaro Soares da Silva, Cartulário de D. Maior Martins. século XIII. Estudo introdutório. Edição diplomática. Índices, Associação da Defesa do Património Arouquense, Arouca, 2001