-

Cartulário:

Nº Documento: 
003
Fólio: 
2v
Data do documento
Ano: 
1173
Mês: 
10
Dia: 
24
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

O documento não apresenta a rubrica inicial.

[f. 2v] In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Ego Alfonsus, Dei gratia Portugalensium rex, pro remedio anime mee atque remissione omnium peccatorum meorum uobis domino Iohanni abbati de Fenales et omnibus fratribus ibidem sub regula beati Benedicti Deo militantibus atque uniuersis successoribus uestris dono atque concedo totum quod in presentiarum habeo ab illa uite de Melgazo usque ad terminum de Chauianes quomodo claudit per cotarum et inde usque ad Minium. Habeatis igitur uos et omnes successores uestri supradictum locum euo perhenni. Facta scriptura firmitatis nono kalendas nouembris, era Ma CCa XIa. Ego Alfonsus rex hanc kartam propriis manibus confirmo. Ego rex Sancius libenti animo confirmo. Principe terre illius existente Suerio Arias, episcopo Beltrano ecclesiam Tudensem regentem. Fernandus notuit (signum).

Bibliografia: 

Ed.: DMP - DR, I/I, n. 318; TF, p. 36 n. 3.