De Cruieiras

Cartulário:

Nº Documento: 
004
Fólio: 
2v
Data do documento
Ano: 
1192
Mês: 
8
Dia: 
10
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

[f. 2v] In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ego Pelagius Suariz una cum uxore mea Eluira Uelazquiz et cum filiis et filiabus meis tibi Petro abbas de Fenales et omni tuo conuentui facio kartam uenditionis de hereditate mea propria quam habeo ex parte patris mei pro precio quod de te accepi, scilicet Cm morabitinos XLª et Ve, in uno kasale in termino Sancti Martini de Latrones, nominatim Outeiro, et in uno mullo et XXi m(orabiti)n(os) (a) et XXXª et Ve in auro et ita fiunt Cm. Tu enim eos mihi dedisti et ego a te recepi et de precio apud te nihil remansit. Ista uero hereditas iacet in loco que dicitur Curugeiras sub ecclesia Sancte Marine de Roucis. Do tibi et concedo de ipsa hereditate quantum habeo, uidelicet IIIes partes cum suis terminis et locis et per ubi eam inuenire potueris. Si quis tamen uenerit, quod non credo, tam de meis quam de alienis, qui hanc cartam irru[m]pere uoluerit, pariat ipsam hereditatem duplatam et regie uoci mille solidos reddat. Facta carta uenditionis sub era Mª CCª XXXª et quotum IIII° idus augusti, in tempore regis Sancii Portugal(ie) et de manu eius in Ualadares Pelagius Suariz, in sede Tude episcopus Petrus. Ego Pelagius Suariz una cum uxore mea Eluyira Uelasquiz et cum filiis et filiabius meis tibi Petri abbas de Fenales et omni tuo conuentui hanca kartam propriis manisbu roboro et confirmo.
Qui uiderunt et audierunt: Fernandus testis, Pelagius testis, Petrus testis, Fernandus qui notuit (signum).

Aparato: 

(a) m(orabiti)n(os) interlin.

Bibliografia: 

Ed.: TF, p. 36 n. 4.