De Cristoual

Cartulário:

Nº Documento: 
006
Fólio: 
3r-3v
Data do documento
Ano: 
1189
Mês: 
4
Dia: 
23
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Antes do texto lê-se: Ego Garsie Petriz testo ad Sacta Maria de Fenales cum meo corpore medio de uno casale (a) que est in Cristouon.

(a) casale interlin.

[f. 3r] + In nomine sancte et indiuidue Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Ego Petrus Gundisaluiz una cum uxore mea tibi Petre abbas de Fenalis et omni tuo conuentui facimus cartam uenditionis et confirmationis cum filiis et filiabus nostris de hereditate nostra propria quam habemus ex parte auorum meorum. Damus uobis ipsa hereditate cum suis terminis et locis, extra partem ecclesiasticam et extra (a) piscariam de Tauza, deinde per ubi illam potueris inuenire et pro precio | [f. 3v] quod de uobis accepimus, uidelicet octaginta modios, et de precio apud uos nichil remansit. Ipsa enim hereditas est sita in loco qui dicitur Christoual, sub monte de Auelaeira, discurrente riuolo Doma ad Mineum. Si quis tamen uenerit, quod fieri non credimus, tam de nostris quam de extraneis, qui hanc cartam irrumpere uoluerit, pariat illam hereditatem duplatam et insuper Dos solidos. Facta carta uenditionis ac confirmationis in diebus regis Sancii Portugalie et de iure eius in Ualadares Pelagius Suariz, in sede Tude episcopus Petrus, archidiaconus Garcias, sub era Mª CCª XXª VIIª, nono kalendas maii. Ego Petrus Gondisaluus una cum uxore (b) mea et filiis et filiabus meis tibi abbas de Fenalis et omni tuo conuentui hanc cartam propria manus nostras roboramus et in roboratione unum arietem et postea XII solidos.
Iohannes testis, Petrus testis, Pelagius testis.
Iohannes qui notuit (signum).

Aparato: 

(a) et extra] rext(r)a ms.- (b) x corr. a partir de s.

Bibliografia: 

Ed.: TF, p. 37 n. 6.