De Christoual

Cartulário:

Nº Documento: 
008
Fólio: 
3v e 5r
Data do documento
Ano: 
1196
Mês: 
3
Dia: 
24
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

[f. 3v] In Christi nomine. Ego Suario Alfo[n]so tibi Petro abbas de Fenalis et omni tuo conuentui facio cartam uenditionis et confirmationis de hereditate mea propria quam habeo de patre meo. Do tibi | [f. 5r] eam atque concedo cum suis terminis et locis per ubi potueritis inuenire, sita in loco qui dicitur Christoual sub monte de Auelaeira, discurrente riuulo Doma ad Mineum. Illa hereditas ego uendo pro precio quod a te accepi, uidelicet uno caballo preciado de XIcim morabitinos et centum solidos et una capa de texelaria et pro robora unum ariete. Si quis tamen uenerit, quod fieri non credimus, tam de meis quam de extraneis, qui hanc cartam irrumpere uoluerit, sit maledictus et excommunicatus et cum Iuda traditore in inferno dampnatus et pariat illam hereditatem duplatam uel triplatam et insuper senior terre Dos solidos. Facta carta uenditionis hac confirmationis in diebus regi Sancii Portugal(ie) et de uire eius in Ualadares Pelagio Soariz, in sede Tude episcopus Petrus, archidiaconus magister scola, era Mª CCª XXXª IIIIª, nono kalendas aprilis. Ego Suarius Alfonso tibi Petre abbas de Fenalis et omni tuo conuentui hanc cartam proprio manu roboro.
Iohannes testis, Petrus testis, Pelagius testis, Laurentius qui notuit (signum).

Bibliografia: 

Ed.: TF, p. 38 n. 8.