De Doma

Cartulário:

Nº Documento: 
010
Fólio: 
5r-5v
Data do documento
Ano: 
1190
Mês: 
5
Dia: 
6
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

[f. 5r] In Dei nomine. Ego Sancia Pelaiz una cum filio meo Iohanne Reimondiz facimus kartam, testamentum et scriptum in manus abbas Petrus Fenalis et conuentum uestrorum. Damus in uita nostra ad monasterium Fenalis uno medio casale in Doma pro remedio animas nostras et pro precio, que de uobis accepimus prenominato, XI morabitinos, ubi uocitant kasal de Rando sub ecclesia Sancti Martini, cum suis locis et terminis antiquis et cum omni quod ad illa pertinet, ita ut de hodie die sit de iuri nostro abrasa et in iure Sancte Marie (a) | [f. 5v] de Fenalis sit tradita atque confirmata. Per ubi eum potueritis inuenire, habeatis usque in perpetuum. Et si aliquis homo uenerit uel uenerimus qui hanc hereditatem infringere uoluerit, sit maledictus et excommunicatus et cum Datam et Abiron, quos terra absorbuit, in inferno condampnatus et insuper ad dominum terre pariet Me solidos. Facta karta testamenti sub era Mª CCª XXª VIIIª et quodum IIe nonas maii, in tempore rex Sanctius et de manu eius Ualadares Gondisaluo Uenegas, in sede Tude episcopus Petrus, archidiaconus Garsie Nuniz. Ego Sancia Pelaiz una cum filio meo in hanc cartam manus nostras roboramus et pro roboratione una pellem corderia apreciata in XII solidos.
Qui testes fuerunt: Petro testis, Iohannes testis, Pelagius testis, Petrus qui notuit (signum).

Aparato: 

(a) Segue uma palavra riscada.

Bibliografia: 

Ed.: TF, p. 40 n. 12.