-

Cartulário:

Nº Documento: 
024
Fólio: 
9r-9v
Data do documento
Ano: 
1233
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

O documento não apresenta a rubrica inicial.

[f. 9r] Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Iohannes, dictus abbas, et conuentus de Fenalis tibi Petro Petri et uxori tue Marine Nuniz et omni uoci uestre facimus cartam de quanto tenebat Iohannes Didaci, et sunt termini eius per portam usque ad fontem bonam et per ueream, tali foro quod detis (a) IIIª de omni fructu et unam talegam de tritico et unum almudem de uino, duas pixotas uel duas gallinas, et de orto et de nabal et de porris nichil detis et de pomis similiter nichil detis, in uita uestra tantum, sed filii uestri et uox uestra reddant monasterio terciam partem annuatim. Si quis autem centra hoc factum nostrum ad irrumpendum uenerit, pectet D solidos, placito in suo robore permanente. In Legione et Castella rex domnus Fernandus, Tudensis episcopus Stephanus, tenente | [f. 9v] Sanctum Martinum Rudericus Suerii. Era Mª CCª LXXª Iª.
Qui presentes fuerunt: Alfonsus Petri clericus testis.- Petrus de Deo testis.- Petrus Suerii testis.- Petrus prior testis.
Munio suprior testis.- Laurentius monacus testis.- Petrus qui notuit.

Aparato: 

(a) Segue detis repetido.

Bibliografia: 

Ed.: TF, p. 47 n. 26.