De uilla de Saa

Cartulário:

Nº Documento: 
026
Fólio: 
9v e 75Br
Data do documento
Ano: 
1242
Mês: 
8
Dia: 
1
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

[f. 9v] In Dei nomine. Notum sit presentibus et futuris quod ego Iohannes Iohannis, cognomento Lextum, recipio a domno Iohanne abbate et conuentu de Fenalibus quoddam agrum cultum in uilla de Seela, loco qui dicitur Malia Grilus, tali uidelicet conditione ut totum bene plantem de uinea usque ad festum Sancti Iohannis proximo uenturum et bene excolam et custodiam et semper ibi uineam seruem et soluam inde annuatim terciam partem de omni fructu et debeo ducere ad cellarium grangie Sancti Martini cum una fugatia triticia de uno almude et unum almudem de uino et duos capones bonos in festo Sancti Michaelis de septembris et debeo habere ego | [f. 75Br] et posteritas mea imperpetuum. Et non debemus ipsam hereditatem uel aliquam eius partem aliquo modo dare uel alienare a iure et dominio monasterii supradicti. Si uoluerimus uendere, monasterio debemus uendere, si uoluerit dare istum precium; sin autem debemus uendere rustico et colono, qui teneatur ad omnia supradicta. Et debemus semper uocare maiordomun monasterii tempore uindemiarum et non uindemiare sine ipso. Si quis contra hanc pactionem uenerit, teneatur parti alteri ad solutionem CCCCm solidorum. Facta carta era Mª CCª LXXXª, in kalendis augusti, regnante rege domno Fernando in Legione, Castella, Corduba et Toleto, tenente terram Sancti Martini Ruderico Suerii, in sede Tuda episcopus Luca.
Qui presentes fuerunt: Petrus Ruderici miles qui ista supradicta recipit tenenda, in uita sua tantum, ab abbate et conuentu.- M. Suerii monacus Ursarie, Martinus Munis, Gundisaluus prior testes.
Petrus Rial testis.- Petrus Ruderici monacus testis.- Martinus Pelagii testis.- Petrus Pelagii testis. Pelagius Roderici presbiter, qui scripsit de mandato Iohannis Iohnanis, primo positus

Bibliografia: 

Ed.: TF, pp. 48-49 n. 28.