De burgo Ripe Auie

Cartulário:

Nº Documento: 
027
Fólio: 
10r-10v
Data do documento
Nota: 

O documento não apresenta datação.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

[f. 10r] Hec sunt nomina de uineis quas habet domna Terasia Uermudi in burgo Ripe Auie. In primis uinea de uallato quam habet cum Feitibona; alia uinea ad fontem de Pelagio Baruado quam habet cum Petro Pelaii de Auion; alio quinione quod iacet iuxta uineam de Martino Fernandi de Ouelias; duas uineas cum Petro Neues; uinea que iacet in Nouoa quam fuit de Nicholao et alia uinea in Nouoa que habet cum Fernando Cikardo; alia uinea quam habet cum fratres de hospitali quam fuit de Petro Carualleda; alias duas uineas que iacent iuxta riuulum Ueronze que fuerunt de Aluaro Rengoz; alia uinea auterium de Moas; alia uinea de Auelaeira ultra riuum Ueronza; alia uinea in monte Alegre iuxta uineam de Garsia Gonzalui; et quiniones quos diuiserunt cum cauelerio in Balocas; in Congosto una uinea cum Munio Keigeiro et habet inde terciam de uino domna Terasia; in Congosto alia uinea cum Fernando Garsie et alia uinea in Congosto cum Menendo Aluarit et alia uinea in Congosto cum Petro Neto Carnazeo; alia uinea in plano de Ueronza; alia uinea in Nouoa que tenet domno Pelagio Goterri. Uineas de ultra Riuum Auie: uinea que fuit de Fernando Cabrita; alia uinea que habet cum Bernaldino; alia uinea de Aluaro Rengos; seara de Petro | [f. 10v] Midi de Soueral; alia uinea que fuit de Pelagio monacho de Sauun; una horta que iacet iuxta zena de freires de hospitale; alia horta que fuit de Petro Golas.
(Signum)

Bibliografia: 

Ed.: TF, p. 49 n. 29.