De comitissa

Cartulário:

Nº Documento: 
030
Fólio: 
11v
Data do documento
Ano: 
1166
Mês: 
12
Dia: 
14
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

[f. 11v] In Dei nomine. Ego comitissa domina Fronili uobis abbati domino Iohanni de Fenalis atque omni conuentui uestro do meam hereditatem propriam quam habeo de parte patris mei et matris mee in uilla que uocatur Caualeiros pro remedio anime mee et parentum meorum. Est ipsa hereditas unum casale in ipsa uilla supranominata, riuulum de Sancto Mamete et Palaciolum diuidente Melgazo, subtus monte Cotaro. Habeatis illam uos et alii fratres qui in ipso monasterio habitauerint in temporibus seculorum. Sed hoc notum sit, quod si in aliquo tempore illud monasterium in heremum deuenerit, ad me respiciat illa supradicta hereditas. Si aliquis homo de gente mea uel de extranea uenerit et illam hereditatem ab ipso monasterio auferre uoluerit, in primis de Dei parte sit maledictus et excomunicatus et de mea parte in secula seculorum, et super hoc domino terre Dos solidos persoluat et calumnia eius remaneat cassa et uana. Facta carta testationis era Mª CCª IIIIª, XVIIIIª kalendas ianuarii, regnante rege domno Alfonso in Portugale et in Toronio, Suerio Arias tenente Ualadares, episcopo domino Ysidoro in Tude. Petrus testis, Iohannes testis, Fernandus testis. Ego comitissa domina Fronili uobis abbati domino Iohanni et conuentui uestro in ista carta manus proprias roboro.
Nuno qui notuit (signum).

Bibliografia: 

Ed.: TF, p. 51 n. 33.