De Sancto Cipriano

Cartulário:

Nº Documento: 
043
Fólio: 
14v
Data do documento
Ano: 
1185
Mês: 
9
Dia: 
8
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

[f. 14v] Sub era Mª CCª XXª IIIª, VI° idus septembris. Ego archidiaconus Garsias tibi abbas Fenalis Martinus et omni tuo conuentui facio placitum et scriptum de illo meo edificio quod habeo in Sancto Cipriano. Do tibi illud edificium et concedo pro illa hereditate quam habes in Caualeiros et pro IIos morabitinos quos mihi des semel in anno, in die kalendarum iannuarii. Et sicut enim solitus eram in illo loco quiescere, ita sit semper in uita mea. Post uero obitum meum cuidam alumno meo nomine Alfonso, si fuerit clericus, una capa fraterna ei prebeatis in anno. Si autem casu euenerit quod illam hereditatem dimittere uoluero, aut aliquid mihi extraneos abstulerit, Ve morabitinos in illo supradicto de mihi afferatis. Me autem mortuo, habeatis illam hereditatem usque in perpetuum. Facta carta de cambiationis et firmitudinis in tempore rege Sancio. Si quis tamen uenerit qui hoc placitum infringere uoluerit, sit maledictus et excomunicatus et insuper Dos solidos bone monete regie uoci pariat. Ego Garsias archidiaconus tibi abbas Fenalis et tuo conuentui hoc scriptum proprias manus roboro. Petrus testis, Pelagius testis, Uermudus testis, Sancius notuit.

Bibliografia: 

Ed.: TF, p. 58 n. 46.