De Figueiredo

Cartulário:

Nº Documento: 
044
Fólio: 
14v-15r
Data do documento
Ano: 
1199
Mês: 
12
Dia: 
11
Local: 
Santarém
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

[f. 14v] In Dei nomine. Hec est carta firmissime donationis et concambii quam iussi fieri ego Santius, Dei gratia Portugalensis rex, una cum filio meo rege domino Alfonso et ceteris filiis et filiabus meis, uobis domino Iohanni abbati de Fenalis et fratribus uestris, tam presentibus quam futuris, de illis quatuor casalibus et dimidio que habuimus in uilla que uocatur Figueiredo. Damus igitur uobis hec quatuor casalia et dimidium pro remissione peccatorum nostrorum et pro hereditate Sancte Marie da Erada quam pater meus, | [f. 15r] rex domnus Alfonsus, uobis dedit et nos dedimus eam populatoribus de Melgaz. Quicquid autem in iam dicta uilla de Figueiredo habuimus uobis damus et iure hereditario habendum concedimus in perpetuum, cum omnibus que in ipsis casalibus ad ius nostrum expectat. Quicumque igitur hoc nostrum factum uobis integrum obseruauerit, sit benedictus a Deo. Amen. Facta fuit hec karta apud Sanctaren, III° idus decembris, sub era Mª CCª XXXª VIIª. Nos reges, qui hanc kartam fieri precepimus, coram subscriptis eam roborauimus et in ea hec signa fecimus. Qui affuerunt:
Martinus Bracarensis archiepiscopus confirmat.- Martinus Portugalensis episcopus confirmat.- Petrus Lamecensis episcopus confirmat.- Nicolaus Uisensis episcopus confirmat.- Petrus Colimbriensis episcopus confirmat.- Suarius Ulixbonensis episcopus confirmat.- Pelagius Elborensis episcopus confirmat.- Iohannes Fernandiz dapifer domini regis confirmat.- Martinus Fernandiz confirmat.- Domnus Osoreus confirmat.
Gunsaluus Menendiz maiordomus curie confirmat.- Pelagius Moniz signifer domini regis confirmat.- Nuno Sancii qui tunc tenebat ripam Minii confirmat.- Martinus Lopiz confirmat.- Garsia Petriz confirmat.- Fernandus Fernandiz confirmat.- Petrus Nuniz testis.- Fernandus Nuniz testis.
(R)
IULIANUS NOTARIUS CURIE

Aparato: 

Ed.: Documentos de D. Sancho I (1174-1211), pp. 192-193; TF, pp. 58-59 n. 47.