De Rauces

Cartulário:

Nº Documento: 
055
Fólio: 
18r-18v
Data do documento
Ano: 
1239
Mês: 
5
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

[f. 18r] In Dei nomine. Notum sit omnibus hominibus presentem paginam inspecturis quod ego Fernandus Petri una cum uxore mea Urraca Pelagii et filius meus Petrus Fernandi et ego Nunus Petri cum uxore mea Maria Fernandi, cum filiis et filiabus nostris, tibi abbati Iohanni de Fenalibus et conuentui eidem monasterio Sancte Marie de Fenalibus facimus kartam uenditionis et firmitudinis de hereditate nostra propria que fuit ex parte patris nostri et matris nostre. Et est terminum ipsius hereditatis quomodo diuiditur per aquam de Magister et uadit ad leiram de ecclesia Sancte Marine et deinde ad portum de pedra de Heerada de Uizau. Damus insimul uobis istam hereditatem supradictam quantum ibi habuerunt patres nostri et matres nostre et nos habemus pro pretio quod de uobis recepimus, scilicet Fernandus Petri CL solidos et Nunus Petri CC solidos et ita fiunt CCCL solidos, quod nobis et uobis bene complacuit, et de precio apud uos nichil remansit in debito pro dare. Habeatis uos et omnis posteritas uestra dominio tradita et confirmata. Si quis tamen uenerit uel uenerimus tam ex parte nostra quam ex aliena qui hanc uenditionem nostram frangere uoluerit, iram Dei omnipotentis incurrat et nostram maledictionem habeat et quantum calumpniauerit in duplo conponat et uenditionem nostram semper robur obrineat per|petuum [f. 18v] et per dominum terre cui uocem uestram dederitis nos aponibus ibi penam C aureos persoluat. Facta karta mense maii, sub era Mª CCª LXXª VIIª. Insuper placuit nobis, qui hanc kartam iussimus facere, quod accepimus a uobis in roboratione Fernandus Petri unum porcum et Nunus Petri unum bouem. Regnante in Portugalia rege Santio, tenente terram M(artinus) Gil, in sede Tuda episcopo Stephano, iudices in Melgazo Rudericus Menendi et Rudericus Iohannis. Qui presentes fuerunt et uiderunt: Abbas et prior et cellararius frater G(undisaluus), Fernandus Petri et Nunus Petri, Petrus Fernandi testis.
Ordonius qui notuit (signum).

Bibliografia: 

Ed.: TF, p. 64 n. 58