De Doma
Cartulário:
- Fiães
Outorgante:
- Particular
[f. 20r] In Dei nomine. Ego Sanchia Pelaiz una cum filio meo Iohane Reemondiz facimus kartulam, testamentum et scriptum in manus abbas Petrus Fenalis et conuentum uestrorum. Damus in uita nostra ad monasterium de Fenalibus unum medium casale in Doma pro remedio animarum nostrarum et pro precio quod de eis recepimus, pernominato XI aureos, et habet iacentia ubi uocitant casal de Rando, sub ecclesia Sancti Martini. Damus eum uobis cum suis terminis modernis et antiquis et cum quanto ad illum pertinet, ita ut de hodie die sit de iure nostro abrasa et in iure Sancte Marie de Fenalibus tradita atque confirmata, per ubi eum melior potuerint inuenire, in perpetuum. Et si aliquis homo uenerit uel uenerimus qui hanc hereditatem calumpniare uoluerint, sedeat maledictus et excommunicatus et cum Datam et Abiron, quos terra obsorbuit, in inferno condempnatus et insuper ad dominum terre pariat mil solidos. Facta carta testamenti sub era Mª CCª XXª VIIIª et quotum V° nonas maii, in tempore rex Santius et de manu eius tenebat Ualadares Gundisaluus Ueegas, in sede Tudensi episcopus Petrus, archidiaconus Garsia Nuni. Ego Sanchia Pelaii una cum filio meo in hanc cartam manus nostras roboramus et recepimus pro roboratione unam pellem cordeiram adpreciatam ad XII solidos. Qui presentes fuerunt: Petrus testis, Iohannes testis, Pelagius testis, Petrus qui notuit (signum).
Ed.: TF, p. 67 n. 63.