De Doma
Cartulário:
- Fiães
Outorgante:
- Particular
[f. 21r] In Dei nomine. Ego Munius Fernandi una pariter cum sorores meas, scilicet Maria Fernandi, Urraca Fernandi et Guncina Fernandi, uobis domino Iohanni abbati et conuentui uestro de Fenalibus uendimus et concedimus uobis nostram hereditatem quam habemus de auibus nostris in uilla ubi uocitant Doma, porcionem nostram quantum ibi habemus intus et foris, cum intratibus et exitibus, montibus et aquis, | [f. 21v] petras mobiles et immobiles, cultum et incultum et cetera. Uendimus et concedimus uobis ipsam hereditatem pro precio quod de uobis accepimus, uidelicet Lª solidos, quos nobis et uobis bene placuit et de pretio apud uos nichil remansit in debito pro dare. Igitur de hac die habeatis uos ipsam hereditatem et omnes successores uestri in perpetuum. Et si aliquis homo uenerit uel uenerimus ex parte nostra uel extranea qui hoc factum supradictum irrumpere uoluerit, quantum quesierit tantum uobis in dupplum reddat et domino terre, uel cui uocem dederitis, pectet Lª aureos et carta maneat in robore suo. Facta carta uenditionis mense martii, in era Mª CCª Lª Vª, regnante rege Santio in Portugalis, in Tuda episcopo Suerio, tenente Ualadares Suerius Pelagii, maiordomino Iohannes Fernandi. Ego Munio Fernandi cum sorores meas, quas superius audistis, in hac carta manus nostras roboramus et pro roboratione unum edum obtimum nobis dedistis et nos accepturi sumus.
Petrus testes, Iohannes testes, Fernandus testes, Petrus qui notuit (signum).
Ed.: TF, p. 69 n. 67.