De Erada
Cartulário:
- Fiães
Outorgante:
- Particular
[f. 29r] In Dei nomine. Ego Petrus Petri de Melgazo, qui uocatur Tirado, una cum uxore mea ********* uendimus uobis fratri Lupo Petri de Sancta Maria de Heerada unam leiram, que habet iacentia cum fonte super Pomarino, pro pretio quod de te accepimus, V solidos, quod nobis et tibi bene placuit, et de pretio apud te nichil remansit pro dare, ita ut de hodie die et tempore sit de iuri meo abrasa et in tuo dominio sit tradita. Et si aliquis homo uenerit, uel uenero, qui hanc cartam frangere uoluerit, iram Dei omnipotentis incurrat et pariat ipsam hereditatem duplatam cum quanto fuerit meliorata et regi terre pectet CC solidos et carta maneat in suo robore. Facta carta uenditionis sub era Mª CCª LXXª VIIIIª, regnante rege donno Santio in Portugali, tenente Ualadares Martino Egidii, in Tuda episcopo Luca, tenente castellum de Melgazo Garsia Tauroes miles, iudices Alvaro Martini.
Qui uiderunt et audierunt: Petrus Martini prelatus ecclesie Sancte Seguine de Chauanis testis, Iohannes Iohannis capellanus eius testis, donnus Andreas prelatus ecclesie Sancte Marie de Melgazo testis, Iohannes Moogus Sancti Facundi testis (signum).
Ed.: TF, pp. 80-81 n. 89.