De Erada

Cartulário:

Nº Documento: 
089
Fólio: 
30r
Data do documento
Ano: 
1240
Mês: 
5
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

[f. 30r] In Dei nomine. Notum sit omnibus hominibus presentem paginam inspecturis quod ego Iohannes Petri, quod nomine Bosco, et uxor mea Marina Iohanis pro remedio animarum nostrarum facimus cartam donationis et firmitudinis tibi abbati Martino et conuentui eiusdem loci Sancte Marie de Fenalibus de nostra hereditate quam habemus, uidelicet unam uineam circa ecclesiam Sancte Marie de Erada sub carreira et unum terreum quod est super Mereli. Damus atque concedimus ipsam hereditatem in ipsis locis iam dictis pro animabus nostris ut habeatis uos et omnis posteritas uestra iure hereditario in perpetuum. Si quis tamen uenerit, uel uenerimus, qui hanc donationem nostram frangere uoluerit, iram Dei omnipotentis incurrat et pariat uobis hereditates duplatas et per dominum terre, cui uocem uestram dederitis, pariat D solidos et carta maneat in robore. Et accepimus pro roboratione unam uaccam tenreiram, sub tali conditione quod post obitum nostrum remaneat ipsa uaca cum sua generatione in pace monasterio de Fenalibus. Facta carta donationis mense maii, sub era Mª CCª LXXª VIIIª, regnante in Portugali rege Santio II°, tenente Ualadares Martino Egidii, in Tuda episcopo Lucha, iudices in Melgazo Ruderico Menendi et Ruderico Iohannis.
Qui uiderunt et audierunt et presentes fuerunt: Martinus abbas, Dominicus prior, Petrus Martini cellerarius, Petrus Petri testes.
Munio, Martinus Roderici laicus, Pelagius Saluatoris confirmat.
(Signum).

Bibliografia: 

Ed.: TF, p. 82 n. 92.