De campo de Gundufo
Cartulário:
- Fiães
Outorgante:
- Particular
[f. 34r] In Dei nomine. Ego Petrus Roderici presbiter ob remedium anime mee et pro benefitio quod mihi fecerunt et faciunt fratres monasterii de Fenalibus do in presenti eidem monasterio imperpetuum habendam totam hereditatem quam habeo, et habere debeo, a uia publica que descendit iuxta fontem de Donis, que stat inter campum de Gundufo et Merele, superius uersus monasterium usque ad supercilium montis, ita quod de cetero non liceat mihi aliquo modo uel aliquam eius partem, quamuis parvam, dare uel a iure et dominio monasterii alienare. Si quis contra hanc meam uoluntariam et spontaneam donationem uenerit, sit maledictus et quantum calumpniauerit in duplo componat et regio fisco C aureos exsoluat; donatio semper obtineat robur. Facta donatione apud ipsum monasterium, era Mª CCª LXXXª IIIª, mense marcii, III° nonas, regnante rege domno Santio II° in Portugallia, tenente Ualadares Martino Egidii, in sede Tudensi episcopus Lucha.
Qui presentes fuerunt: conuentus de Fenalibus, Martinus Roderici fratrer eius, Suerius Pelagii layci. Ego Petrus Roderici primo positus hanc cartam, quam Munioni Suerii fieri mandaui, roboro et confirmo.
Ego Munio Suerii scripsi de mandato abbatis et Petri Roderici presbiteri primo positus (signum).
Ed.: TF, p. 88 n. 105.