De loco qui uocant de Fabre
Cartulário:
- Fiães
Outorgante:
- Particular
[f. 35r] In Dei nomine. Ego Pelagius Iohannis et uxor mea Marina Petri uendimus uobis domno Iohanni abbati et conuentui de Fenalibus quantam hereditatem habemus in monte qui uocatur de Fabre sub cautum de Aguieira. Uendimus uobis in presenti quantam hereditatem in ipso habemus pro precio quod de uobis accepimus, VIII solidos, quod nobis et uobis bene placuit et de precio apud uos nichil remansit pro dare. Igitur de hac die habeatis uos ipsam hereditatem et omnes successores uestri et faciatis de ea quicquid placuerit uobis in secula seculorum. Si aliquis homo uenerit ex parte nostra uel ab extranea qui hanc uenditionem nostram frangere uoluerit, sit maledictus et excommunicatus et cum Iuda, Domini traditore, in inferno condempnatus et quantum quesierit tantum uobis in dupplum componat et domino terre, uel cui uocem dederitis, pectet C solidos; carta maneat in suo robore. Facta carta uenditionis sub era Mª CCª LXXXª IIIIª, regnante rege domno Santio IIº in Portugallia, tenente Ualadares Martino Egidii, in sede Tudensi episcopo Luca.
Ego Pelagius Iohhanis et uxor mea Marina Petri hanc cartam roboramus et confirmamus.
Ed.: TF, p. 89 n. 108.