De Christoual
Cartulário:
- Fiães
Outorgante:
- Particular
[f. 35v] In Dei nomine. Ego Laurentius Martini, dictus Mangon, et uxor mea Guncina Uidal uendimus uobis Iohanni abbati et conuentui de Fenalibus quantam hereditatem habemus circa uillam de Cristoual in loco qui dicitur Ledaaro, uidelicet hereditatem quam concilium de Melgazo dedit nobis propter denarios quos nobis debebat. Uendimus uobis ipsam hereditatem pro precio quod de uobis accepimus, uidelicet unum bonum poldrum, quod nobis et uobis bene placuit et de precio apud uos nichil remansit pro dare et obligamus eidem monasterio omnia bona nostra ut semper defendamus ipsum monasterium cum predicta hereditate. Si aliquis homo uenerit ex parte nostra uel ab extranea qui hanc uenditionem nostram frangere uoluerit, sit maledictus et quantum inquisierit tantum uobis in duplum componat et domino terre, uel cui uocem uestram dederitis, pariat D solidos, carta in suo robore permanente. Regnante rege Santio in Portugallia, tenente Ualadares Martino Egidii, in Tuda episcopo Lucha, iudices in Melgazo Iohannes Ospes et Rudericus Petri.
Qui uiderunt et audierunt et presentes fuerunt: prior Gundisaluus Pelagii, Munio Petri subprior, Ordonius cantor testes.
Petrus Petri sacrista, domnus F(ernandus) Petri conuersus confirmant.
Martinus qui notuit (signum).
Et hoc fuit sub era Mª CCª LXXXª IIIIª.
Ed.: TF, p. 90 n. 110.