De Meir
Cartulário:
- Fiães
Outorgante:
- Real
[f. 39v] In Dei omnipotentis nomine. Placuit mihi Alfonso Portugalensium regi, comitis Henrici filio et regine Terasie, Alfonsi tocius Spanie regis nepoti, scripturam donationis et firmitudinis facere, sicut et fatio, tibi uidelicet Petro Nuniz, meo militi, de omni hereditate quam habeo in Meir, excepto uno casale quod habuit Suerius Negrete. Do tibi eam cum sua omni prestantia intus et foris et habet iacentia in loco predicto Ualle de Uice. Do tibi ipsam hereditatem atque concedo cum omni suo directo et adiacenciis et terminis antiquis per ubi ab antiquitate terminati sunt, cum suis pascuis, aquis, montibus, uallibus, terris cultis et incultis et cum quanto directo pertinet ipsi hereditati, pro bono seruitio quod mihi fecisti et pro amore mei cordis erga te exibeto. Proinde habeas tu ipsam predictam hereditatem iure hereditario et omnis posteritas tua post te et secundum uoluntatem tuam inde semper fatias. Et si forte temerator aliquis ex mea prosapia uel ex qualibet, quod non permitto, siue filius sine nepos, uir aut mulier, hoc factum meum et donationem uoluerit irrumpere et predictam hereditatem tibi auferre uel temptauerit, non habeat inde hoc licentiam per ullam assercionem, sed, quisquis fuerit, nisi resipuerit, sit a Deo omnipotente et a me maledictus et excommunicatus et cum Iuda traditore, Domini proditore, in una inferni collocatus, et quantum inquisierit tantum tibi in dupplum cogatur exsoluere et regali fisco aliud tantum et hec carta plenam firmitudinem semper obtineat. Que perscripta est et a me confirmata mense septembris, sub era Mª Cª LXLª Iª. Qui presentes fuerunt: […]. Alfonsus rex confirma (signum).
Ed.: TF, p. 96 n. 124.