De Pensu

Cartulário:

Nº Documento: 
140
Fólio: 
45v
Data do documento
Ano: 
1237
Mês: 
2
Dia: 
5
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

[f. 45v] In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego domna Maior Gundisalui uobis domno Iohanni abbati et conuentui de Fenalibus et tibi filie mee Sancie Muniz do et integro duo casalia in uilla que uocatur Pensu, nominatim casali de Palatio et aliud casale de Lama, sicut diuiserunt inter se frater Gundisaluus et Rudericus Muniz in Tauara coram freires et aliis bonis hominibus. Et fuit porcio Roderici Muniz casal de Uilarino, quod dedit secum ad Hospitalem, et porcio fratris Gundisalui et Santie Muniz ista dua (a) casalia supradicta de Penso. Ista duo casalia do uobis et intergo (b) coram bonis hominibus et testibus, ut habeatis et possideatis et diuidatis inter uos iure perpetuo sine calumpnia nullius hominis. Et si quis ex parte mea uel progenie uobis calumpniauerit uel contradixerit, sit maledictus et excommunicatus et in inferno cum Iuda traditore condempnatus et regis uoci pariat Dos aureos et carta stet in robore. Facta carta sub era Mª CCª LXXª Vª et quot[um] nonas februarii, regnante rege donno Santio II° in Portugalia, tenente Ualadares Martino Egidii, in sede Tudensi episcopus Stephanus, archidiaconus magister Luchas.
Petrus Petri prior de Fenalibus testes, Gundisaluus Uincencii sacrista testis, Fernandus Alfonsi cellararius testis, Suerius Petri Carne testis.
Petrus qui notuit (signum).

Aparato: 

(a), (b) Sic.

Bibliografia: 

Ed.: TF, p. 106 n. 144.