De Gondemir

Cartulário:

Nº Documento: 
144
Fólio: 
47r
Data do documento
Ano: 
1221
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

[f. 47r] In Dei nomine. Hec est carta uenditionis et perpetue firmitudinis quam iussi facere ego Petrus Suerii tibi fratri meo Garsie Suerii de mea hereditate de Gondemir nominata, quartam partem de ipsa quintana que fuit ex parte auorum nostrorum. Uendo illam tibi pro precio nominato, uidelicet unum raucinum preciatum ad Cm Lª solidos et centum quinquaginta solidos factos in denariis Legionensis monete, et pro robore unum cultrum et unam cintam, quod tantum mihi et tibi bene placuit et de pretio nichil remansit pro dare, sed totum est completum. Igitur de hac die habeas tu ipsam hereditatem et omnis uox tua in secula seculorum. Si aliquis homo uenerit uel uenero ex parte mea uel de extranea qui hanc cartam uoluerit frangere, quantum inquisierit tantum tibi, uel uoci tue, in duplum reddat et domino terre, uel cui uocem dederis, pectet D solidos et carta maneat in suo robore. Facta carta uenditionis sub era Mª CCª Lª VIIIIª, regnante rege domno Alfonso in Portugalia, tenente terram Laurentius Suerii, in sede Tudensi episcopus Stephanus, abbas Sancti Felicis Petrus Pelagii.
Qui uiderunt et audierunt et presentes fuerunt: Petrus et Pelagius et Iohannes testes.
Laurentius qui notuit (signum).

Bibliografia: 

Ed.: TF, p. 108 n. 148.