De Ferraria

Cartulário:

Nº Documento: 
160
Fólio: 
52r
Data do documento
Ano: 
1205
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

[f. 52r] In Dei nomine. Ego Exemena Arie una cum filiis et filiabus meis uobis donno Dominico abbati et conuentui de Fenalibus fatio cartam uenditionis de hereditate mea quam habeo in loco qui dicitur Ferreira pro pretio quod de uobis accepi, XXti solidos, quod mihi et uobis bene complacuit et de pretio apud uos nichil remansit in debito pro dare. Igitur de hac die habeatis uos et omnes successores uestri quantum ego habebam in ipso predicto loco, per ubi eam melior potueritis inuenire, ita ut de hodie die de meo iure sit abrasa et in uestro tradita et faciatis de ea quicquid placuerit uobis in cuncta secula. Si aliquis homo uenerit uel uenero ex parte mea uel de extranea qui hanc cartam uoluerit frangere, quantum quesierit tantum uobis in duplum reddat et domino terre, uel cui uocem dederitis, CC solidos exsoluat et carta maneat in robore. Facta carta uenditionis era Mª CCª XLª IIIª, regnante rege Santio in Portugalia, tenente Ualadares domnus Iohannes Fernandi, in Tuda episcopus Suerius. Ego Exemena Arie una cum filiis et filiabus meis in hac carta, quam fieri iussi, manus meas roboro et confirmo et recepi pro roboratione huius carte unum lectonem.
Qui uiderunt et audierunt: Petrus testis, Pelagius testis, Iohannes testis.
Martinus confirmat, Suerius confirmat, Rudericus confirmat (signum).

Bibliografia: 

Ed.: TF, p. 116 n. 164.