De Ferraria

Cartulário:

Nº Documento: 
163
Fólio: 
53r
Data do documento
Ano: 
1210
Mês: 
3
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

[f. 53r] In Dei nomine. Ego Marina Petri et Maria Petri uobis donno Iohanni abbati et conuentui de Fenalibus in domino Deo eterno. Amen. Placuit nobis per bonam pacem et per bonam uoluntatem ut faceremus uobis cartam uenditionis et firmitudinis, sicuti facimus, de una nostra propria hereditate quam habemus in loco ubi uocitant Bouias, intus et foris, et suas diuisiones et cetera, et quantum habuimus in Ferraria sub uia et super uiam. Uendimus et concedimus uobis ipsam hereditatem predictam pro pretio quod de uobis accepimus, scilicet XXti solidos, quod tantum nobis et uobis bene complacuit et de precio apud uos nichil remansit in debito pro dare. Igitur de hac die habeatis uos ipsam hereditatem et omnes successores uestri et faciatis de ea quicquid placuerit uobis in perpetuum. Et si aliquis homo uenerit uel uenerimus ex parte nostra uel de extranea qui hoc factum nostrum frangere uoluerit, pariat uobis ipsam hereditatem duplatam uel triplatam et domnino terre, aut cui uocem uestram dederitis, CC solidos exsoluat; carta maneat in suo robore. Facta carta uenditionis sub era Mª CCª XLª VIIIª et quotum mense marcii, regnante rege domno Santio in Portugalia, in sede Tudensi episcopus domnus Suerius, tenente Ualadares Suerius Pelaiz. Ego Marina Petri et Maria Petri in hac carta manus nostras proprias roboramus.
Qui presentes fuerunt: Petrus testis, Iohannes testis.
Fernandus testis.
Petrus Martini qui notuit (signum).

Bibliografia: 

Ed.: TF, p. 117 n. 167.