Istas cartas sunt de infermaria. De Caballariis

Cartulário:

Nº Documento: 
179
Fólio: 
58r-58v
Data do documento
Ano: 
1247
Mês: 
6
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

[f. 58r] In Dei nomine. Ego Urraca Ueegas do et concedo in presenti monasterio de Fenalibus imperpetuum habendam hereditatem meam de Caballariis, quam dedi ad forum Facundo Cerru et Laurentio Fernandi Citu, tali conditione ut teneam in uita mea et non dem aliquo modo alicui ipsam uel aliquam eius partem nec alienem a iure et dominio monasterii et in morte mea recipiat eam cum omnibus que in ea fuerint absque ullius contradictione. Et hoc feci ob remedium anime mee et pro XXXª solidis Legionensibus, quos iam recepi ab abbate et fratribus ipsius monasterii et in robore unam quartam de uino recepi. Si quis contra hanc meam donationem et uenditionem uenerit, quantum calumpniauerit in duplo componat et regio fisco pariat centum aureos et obligo omnia bona mea ut semper defendat monasterium cum ea. Facta carta sub era Mª CCª LXXXª Vª, mense iunii, regnante rege in Portugalia domno Santhio II°, tenente Ualadares Martino Egidii, in Tuda episcopo Lucha. Ego Urraca | [f. 58v] Ueegas hanc cartam roboro et confirmo.
Qui presentes fuerunt: Iohannes Moogus presbiter de Melgazo testis, Petrus Iohannis presbiter testis, Petrus Martini presbiter testis, Petrus Garsie monachus testis.
Rudericus Iohanis testis, Michael Brazadu testis, Martinus Chico testis.
Martinus Pelagii qui notuit de mandato Iohannis monachi, presbiteri de Melgazo (signum).

Bibliografia: 

Ed.: TF, p. 125 n. 183.