De Contrasta
Cartulário:
- Fiães
Outorgante:
- Particular
[f. 60r] In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Notum sit omnibus presentes litteras inspecturis quod nos frater F(erdinandus), dictus Abbas, et conuentus Alcobacie uendimus et concedimus abbati et conuentui de Fenalibus domos, possessiones et quicquid habemus in termino de Contrasta pro CCCCos Lª solidis Legionensium, ita tamen quod si euenerit quod nauis nostra ueniat ad portum illud, ut recipiatur tanquam in loco suo. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc cartam uenditionis infringere uel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc atemptare presumpserit, non sit ei licitum et pro sola temptatione Dos morabitinos illis persoluat, karta nostre uenditionis imperpetuum duratura. Nos igitur frater F(ernandus) predictus abbas et conuentus Alcobacie presentem cartam roboramus, que fuit facta in mense octobris, in die Calixti pape, anno dominice incarnationis M° CC° XLº. Et ut hoc maioris roboris obtineat firmitatem, presens instrumentum nostro sigillo facimus conmuniri. Et quia nos conuentus sigillum proprium non habemus, appositionem sigilli abbatis nostri concedimus et aprobamus.
Ed.: TF, p. 127-129 n. 188.