De Palaciis

Cartulário:

Nº Documento: 
187
Fólio: 
61v-62r
Data do documento
Ano: 
1230
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

[f. 61v] In Christi nomine. Ego Maria Martiniz tibi Pelagio Pelagii fatio cartam uenditionis et perpetue firmitudinis. Ego Goncina Petri tibi Pelagio Pelagii fatio cartam uenditionis de omni hereditate quam habeo in Palacios ex parte filiorum meorum Iohannis Martiniz et Petri Martiniz, quam dimisit eis pater eorum Martinus Aluariz. Et ego Maria Martiniz omnes simul tibi Pelagio Pelagii damus tibi quantum habemus in Palacios, in monte, in fonte, in uilla, ubicumque eam inuenire potueris. Damus tibi atque concedimus pro precio quod de te accepimus, XC solidos, et pro robore unam quartam de uino. Igitur de hac die habeas tu ipsam hereditatem in tuo iure et facias de ea quicquid uolueris imperpetuum. Et si quis de nostris uel de extraneis contra hanc cartam uenire temptauerit, sit maledictus et excommunicatus et quantum inquisierit tantum tibi conponat et domino terre D solidos exsoluat. Facta carta sub era Mª CCª LXª VIIIª, regnante in Portugalia rege Santio II°, tenente Ualadares Suerius Pelagii, in sede Tudensi episcopus Stephanus. |
[f. 62r] Ego Maria Martiniz et Goncina Petriz presentem cartam propriis manibus roboramus.
Qui presentes fuerunt: Nunus Pelagii testis, Goter Pelagii testis.
Fernandus Nuniz testis, Dominicus qui notuit (signum).

Bibliografia: 

Ed.: TF, p. 131 n. 191.