De Pousadoiro
Cartulário:
- Fiães
Outorgante:
- Particular
[f. 62r] In Dei nomine. Ego Petrus Garsie una cum germana mea Urraca Garsie tibi Pelagio Conde et omni uoci tue facimus cartam uenditionis de nostra hereditate quam habemus in loco qui uocatur Pousadoyru, scilicet duas tercias de una tercia de toto ipso agro de Pousadoyro. Damus tibi ipsam hereditatem pro precio quod nobis dedisti, uidelicet duodecim soldos et pro robore unum solidum, quod tantum nobis et tibi bene complacuit et de precio apud te nichil remansit in debito pro dare. Habeas tu ipsam hereditatem et omnis uox tua et possideas eam in pace in secula seculorum et facias de ea quicquid uolueris. Et si aliquis homo uenerit de nostris propinquis aut de extraneis qui hanc cartam frangere uoluerit, sit maledictus et componat tibi ipsam | [f. 62v] hereditatem duplatam cum quanto fuerit meliorata et insuper pectet domino terre centum solidos et carta maneat in suo robore. Facta carta sub era Mª CCª LXXª IIª, mense maii, regnante in Portugallia rege domno Santio II°, tenente Ualadares domno Martino Egidii, in Tuda episcopo domno Stephano, iudices in Melgazo Iohanne Ospes et Rudericus Iohannis. Nos igitur supra nominati Petrus Garsie et Urraca Garsie una cum filiis et filiabus nostris hanc cartam manus nostras roboramus.
Qui uiderunt et audierunt et presentes fuerunt: Petrus testis, Pelagius testis.
Iohannes testis, Rudericus qui notuit (signum).
Ed.: TF, p. 132 n. 193.