De Caualeiros
Cartulário:
- Fiães
Outorgante:
- Particular
[f. 62v] In Dei nomine. Ego Iohannes Gomez tibi fratri meo Pedro Nuniz et uxori tue Guncine Nuniz in domino Deo eterno salutem. Amen. Placuit mihi per bonam pacem et per bonam uoluntatem quod fatio uobis cartam uenditionis de hereditate mea propria quam habeo in uilla que uocitant Caualeiros, quantum quinionem ibi habui et quantum comparaui de alia parte de riuulo intus in uilla de Caualeiros, per ubi eam melius potueritis inuenire, pro precio quod de uobis accepi, XXXª soldos et unum porcum preciatum ad unum morabitinum, quod mihi et uobis bene complacuit et de precio apud uos nichil remansit in debito pro dare. Igitur de hac die habeatis uos ipsam hereditatem et omnis posteritas uestra et faciatis de ea quicquid placuerit uobis in cuncta secula. Et habet ipsa hereditas iacentia in uilla que uocitant Caualeiros, sub mons de Erbilia, territorio Ualadares, discurrente secus riuulo Caualeiros. Et si aliquis homo uenerit uel uenero tam de meis propinquis quam de extraneis qui hoc factum meum frangere uoluerit, pariat uobis D solidos et carta maneat in suo robore. Facta carta uenditionis sub era Mª CCª Xª IIIª, regnante in Portugalia rege domno Alfonso, in sede Tudensi episcopo domno Beltrano, tenente Ualadares domno Suerio Arie. Ego Iohannes Gomez tibi fratri meo Petro Nuniz et uxori tue Guncine Nuni in hac carta uenditionis manus meas roboro.
Qui presentes fuerunt: | [f. 63r] Iohannes testis, Arias testis, Rudericus testis.
Petrus confirmat, Midus confirmat, Nunus confirmat.
Petrus qui notuit (signum).
Ed.: TF, p. 132 n. 194.