Hec est carta de Rumpicinlla
Cartulário:
- Fiães
Outorgante:
- Episcopal
[f. 65r] In nomine sancte et indiuidue Trinitatis. Notum sit omnibus hominibus tam presentibus quam futuris quod cum abbas Fenalibus impeteret Santium Gomecii, fratrem Hospitalis, super bouzam que iacet in Rumpicinlas, quam dicebat abbas ad se pertinere, proposita querimonia in presentia nostra, scilicet domini Stephani episcopi Tudensis, ipso ter citato et nec per se nec per alium comparente, posuimus abbatem in possessionem illius hereditatis causa rei seruande. Ipse uero, intra annum ueniente et dato fideiussore in Cm solidos ut persolueret expensas et staret episcopi iuditio, recuperauit possessionem. Postea utraque parte in nostra presentia constituta et lite contestata, de uoluntate utriusque partis assignati sunt quinque - Fernandus Petri, Nunus Petri, frater Gundislauus et dominus Iohannes, frater Hospitalis, et Fernandus Gomecii frater eius et germanus - ut inquirerent ueritatem super ipsam hereditatem et postea insimul ferrent sententiam super eam diffinitivam si possent, sin autem ipsa causa rediret in presentia domini episcopi determinanda et isti inquisitores uenirent, si omnes non possent ad minus duo. Inquisita ueritate et scita, ipsi qui debebant ferre sententiam noluerunt uel non potuerunt eam ferre, unde prefixerunt terminum, scilicet XVm diem post Pascha, ut utraque pars presentarent se in conspectu domini episcopi ubicumque esset, ita scilicet quod in diocesi sua. Adueniente termino, abbas de Fenalibus in conspectu domini episcopi cum uno uicario, scilicet Fernando Petri | [f. 65v], comparuit; expectata prima die et secunda, aduersa pars non comparuit. Unde nos, inspectis attestationibus et certas de causa, habito consilio cum iurisperitis, per diffinitivam sententiam adiudicauimus ei illam hereditatem et etiam fructus ab aduersa parte inde perceptos post litem moram, similiter et expensas. Et ad hoc ut sententia nostra imperpetuum firma et rata permaneat, eam litteris commendamus et sigillo nostro munimus. Data aput Azar, sub era Mª CCª LXª VIª, IIIIº idus aprilis.
Qui presentes fuerunt: magister Iohannes, Petrus Martini capellanus domini episcopi, abbas de Sabadin, abbas de Azar, abbas de Cabanas cum amoroso monacho suo.
Munio Suerii monachus qui notuit in presentia domini episcopi.
Ed.: TF, pp. 136-137 n. 202.