De Retorta
Cartulário:
- Fiães
Outorgante:
- Particular
[f. 69r] Era Mª CCª LXXª Iª. Sub Christi nomine. Ego Fernandus Sancii miles do et confermo tibi Pedro Roderici clerico quantam hereditatem habeo in loco qui dicitur Retorta, scilicet medietatem de quanta hereditate stat quomodo diuidit per outeirum de Retorta et uadit per petram forcadam et exinde quomodo uadit ad riuulum de Deua et ad mestas de Ginizo et de altera parte quomodo diuidit uallem de souto de Bouzas de infesta et uadit ad fontem et exinde quomodo uadit ad Gorgoa et exinde quomodo diuidit per riuulum de Gorgoa et uadit ad mestas de Ginizo. Et insuper do tibi alternum terminum, scilicet quartam partem quomodo incipit per ripam de Fogo et exinde quomodo uadit per uallem et uadit se ad riuulum de Gorgoa et tornasse ad ripam de Fogo et quomodo diuidit se de agro uetero de ecclesia Sancti Petri et exinde quomodo uadit ad confurcum de super outeiro. Do tibi quantam hereditatem habeo in ipsis locis, scilicet cultum et incultum, arbores, vineas, domos, loca molendinorum. Igitur de hac die do et concedo tibi Petro Roderici et omnibus aliis hominibus quibus tu in illa uolueris colligere tali conditione, quod tu et omnes qui in illa colligeris persoluatis inde mihi et omni uoci mee terciam partem panis et uini et ligni et legumine, ubicumque illum laboraueritis in istis terminis quibus supra notauimus et ducatis mihi mediam partem de meo quinione ad meum cellarium de ecclesia Sancti Petri de Turre annuatim; et pro altera medietate debeo ego ire ad aream et ad torcularem et persoluatis mihi a die Sancti Michaelis usque ad octauum diem XXti solidos annuatim. Et si forte istos denarios in illo placito mihi uel uoci mee non dederitis, ego debeo pignorare uos pro duplo et non sit coutum Britadum et per hoc forum sitis uos et omnis uox uestra defensos imperpetuum cum omnibus aliis causis que ibi feceritis. Et quando uolueritis segare uel mallare aut uendi|mare [f. 69v] aut calcare, uocate me ante quinque dies aut meam uocem et, si forte ego non fuero aut non der uobis maiordomum, segade et mallade et calcade sine calumpnia. Si forte uolueritis uendere uel obligare, sit unus de uobis ad alterum iusto precio et, si unus ex uobis noluerit illum emere, uendatis mihi uel uoci mee; et si ego uel uox mea uoluerit, uendatis tali loco de quo habeam hoc forum in pace. Et uos et omnis progenies uestre faciatis de ista hereditate quicquid uolueritis in perpetuum per hoc forum ut supra notauimus. Et qui hoc pactum fregerit, pectet parti alteri CC aureos et semper carta stet in robore. Regnante rege Ferdinando, in Auria episcopus Laurentius, in Cellanoua abbas Petrus IIIus, uacante ecclesia Sancti Petri. Ego Fernandus Sancii hanc cartam roboro et confirmo. Testibus Arias Nuniz miles, Menendus Garsie Cinisa, Osorio Suarit milite, Iohanne Suarit armigero, Petro Gundisalui laico, Iohanne Todea, Pelagio Carneiro.
Martinus qui notuit. Tenente castellum Sancte Crucis Petrus Fernandi.
Ed.: TF, pp. 141-142 n. 212.