De Chaianos

Cartulário:

Nº Documento: 
223
Fólio: 
75Br-75Bv
Data do documento
Ano: 
1228
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

[f. 75Br] In Dei nomine. Notum sit presentibus et futuris quod ego dictus Gandisaluus (a) abbas de Fenalibus et conuentus uobis Fernando Petri et Iohanni Fernandi facimus firmum placitum de hereditate nostra quam habemus in Chaianos, sicut diuidit per aquam de fonte bona et deinde ad castero de monte et ad cruces, quantum ibi habemus, tali uidelicet pacto ut ad monasterium detis terciam partem panis et uini in area uel in lagare et IIos capones et unum almudem de uino et unam talegam (b) de tritico de predicta hereditate; deinde damus uobis nostrum sautum de Gil usque ad Tremoa et de fructu detis IIos solidos et post quinque annis sint quatuor soldos, sed quantum fuerit unum sextarium de linaza semeadura, et uestras casas sint uestre libere usque imperpetuum, et medietatem aque de monte. Facta carta sub era Mª CCª LXª VIª, Legionensis rex Alfonsus, episcopus Tudensis Stephanus, dominus terre Suerius Didaci. Si quis autem ex parte nostra uel uestra uenerit qui hanc uoluerit frangere, sit maledictus et excommunicatus et domino terre pectet D solidos. | [f. 75Bv] Pro robore unum soldum
Qui presentes fuerunt: Petrus testis, Iohannes testis, Martinus testis.
Pelagius confirmat, Rodericus confirmat, Gundisaluus confirmat.
Laurencius qui notuit (signum).

Aparato: 

(a) Acrescentado por outra mão na margem direita com tinta cinzenta.
(b) t(a)l(egam) interlin.

Bibliografia: 

Ed.: TF, p. 153 n. 231.