De Chaianos

Cartulário:

Nº Documento: 
224
Fólio: 
75Bv
Data do documento
Ano: 
1223
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

[f. 75Bv] In nomine Patris ingeniti et Filii unigeniti et Spiritus Sancti ab utroque procedentis, in quo, per quem, a quo omnia ipsi honor et gloria in secula seculorum. Amen. Sub era Mª CCª LXª Iª. Sit notum cunctis hanc paginam inspecturis quod ego domnus Iohannes Suerii, dictus Submessu, pro anima mea et pro animabus omnium hominum qui-bus malum feci et de quibus pecuniam habeo sine directo et pro CCCCtos soldos, de quibus illud extraxistis de pignore, do in presenti atque concedo uobis domno Gundisaluo abbati et conuentui monasterii Sancte Marie de Fenalibus quoddam casale in uilla que uocant Chaianos, ob honorem beate Marie semper uirginis atque aliorum sanctorum quorum reliquie ibi permanent in ipso monasterio, ita ut ab hodierno die a iure meo sit abraso et in uestro dominio sit tradito atque confirmato. Habeatis et possideatis eum iure hereditario imperpetuum ualituro. Si quis de consanguineis meis uel de alienis hoc meum uoluntarium factum infringere temptauerit, pariat ipsum casale duplatum et CCos solidos et uoci regie CCCos aureos pesoluat, carta in suo robore permanente. Hoc supradictum casale habeatis cum ingressibus et regressibus, cum montibus et fontibus et cum totis suis terminis et pertinenciis, per ubicumque illum melius potueritis inuenire. Facta karta sub era supradicta, regnante rege domno Alfonso in Legione, tenente castellum Sancti Martini domno Martino Sancii, in Tuda episcopo domno Stephano, tenente Crecente capellano domni regis Petro Pelagii, sub manu eius Petro Iohannis. Ego domnus Iohannes Suerii, Submessus, hanc cartam, quam iussi fieri de ista donatione ut supra notatum est, roboro et confirmo.
Qui uiderunt et audierunt et presentes fuerunt: abbas domnus Gundisaluus, prior domnus Petrus Martini, domnus Menendus Didaci testes.
Martinus Didaci presbiter, Petrus Didaci presbiter, Alfonsus Petri presbiter testes.

Bibliografia: 

Ed.: TF, p. 153 n. 232.