De Sancta Eolalia de Couas

Cartulário:

Nº Documento: 
226
Fólio: 
76r-76v
Data do documento
Ano: 
1228
Mês: 
4
Dia: 
23
Local: 
aput Malburguetum
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

[f. 76r] In nomine domini. Amen. Noscant tam presentes quam posteri presentem paginam inspecturi quod ego Adefonsus Dei gratia rex Legionis et Gallecie cauto Deo et monasterio de Fenales regalengum quod dicitur Sancta Eolalia cum suis directuris et pertinenciis et diuisionibus, quod regalengum est in alfox castelli Sante Crucis, quod, inquam, regalengum ego eidem monasterio olim ob remedium anime mee et animarum parentum meorum dedi libere et concessi et in signum cauti | [f. 76v] ipsius per circuitum lapides erigi iussi. Concedo autem eidem monasterio quicquid infra ipsos terminos ad regiam uocem dignoscitur pertinere. Si quis igitur intra terminos ipsos in uiolenter intrauerit uel inde aliquid uiolenter extraxerit, iram Dei omnipotentis et regiam indignationem incurrat et quantum inuaserit duplo componat et pro ausu temerario regie parti in penam mille morabitinos exsoluat. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam mee cautationis infringere uel ei ausu temerario contraire, quod qui presumpserit, iram Dei omnipotentis et regiam indignationem incurrat et quantum inuaserit duplo componat et pro ausu temerario regie parti predictam penam morabitinorum exsoluat. Facta karta aput Malburguetum, XXti III° die aprilis, era Mª CCª LXª VIª.
Bernaldo existente Compostellanensi archiepiscopo, Iohanne Ouetensi episcopo, Ruderico Legionensi episcopo, Nunone Astoriensi episcopo, Laurentio Auriensi episcopo, Michaele Lucensi episcopo, Stephano Tudensi episcopo, Martino Mindunensi episcopo, Martino II° Zemorensi episcopo, Pelagio Salamatiensi episcopo, Michaele Ciuitatensi episcopo, Petro Cauriensi episcopo.
Infante domno Petro existente maiordomo domini regis, tenente Legionem, Taurum, Zamoram, Extrematuram, Transserram et Limiam; domno Ruderico Fernandi, signifero domini regis, tenente Ouetum, Astoricam, Maioricam et Beneuentum; domno Ruderico Gomez tenente Montem Rosum, Montem Nigrum et Trastamar; domno Fernando Goterrit tenente perticam Sancti Iacobi; domno Aluaro Ruderici tenente infantaticum; domno Petro Petri, magistro scolarum Auriensi, canonico Compostellanensi, existente cancellario domini regis.
Martinus Fernandi, domini regis scriptor, scripsit.

Bibliografia: 

Ed.: TF, pp. 154-155 n. 234.