De Sancta Eolalia de Couas
Cartulário:
- Fiães
Outorgante:
- Real
Cópia autêntica do documento nº 225.
[f. 76v] In nomine Domini. Amen. Quum cera res est tam fragilis quam putribilis, idcirco ego Adefonsus Dei gratia rex Legionis et Gallecie instrumentum donationis et concessionis regalengi quod dicitur Sancta Eolalia olim monasterio Sancte Manie de Feanes sub sigillo cerea a me facte, ad perpetuam rei memoriam et ut donatio et concessio iam robur obtineat perpetue | [f. 77r] firmitatis et confirmationis, sub bulla plumbea quam de nouo fieri iussi de uerbo ad uerbum feci presentibus adnotari. Tenor autem instrumenti est iste.
In Dei nomine. Amen. Quia regis catholici interest loca sancta et religiosa tueri et uenerari et de possessionibus suis ea copiose ditare ut terrena largiendo celestia ualeat promereri, idcirco ego Alfonsus Dei gratia rex Legionis et Gallecie per hoc scriptum semper ualiturum notum fatio tam presentibus quam futuris quod do et hereditario iure concedo Deo et monasterio de Fenalibus et uobis domno Dominico eiusdem loci abbati et uestris successoribus imperpetuum illum meum regalengum quod uocatur Sancta Eolalia, quod est in alfoz castelli Sancti Crucis, cum suis directuris et pertinenciis et diuisionibus, ubicumque potuerint inueniri. Hoc autem uobis fatio ob remedium anime mee et animarum patris mei et auorum meorum et quia de orationibus et obsequiis que in predicto monasterio Deo iugiter exhibentur, Eo largiente, partem desidero promereri. Si quis igitur tam de meo genere quam de extraneo contra hoc factum meum uenire uoluerit et hanc donationem meam reuocare attemtauerit, iram Dei habeat et regiam indignationem incurrat et, si quid inuaserit, in duplum componat et pro ausu temerario regie uoci in penam mille morabitinos persoluat, carta nichilominus suo robore permanente. Ego rex domnus Alfonsus hanc cartam, quam fieri iussi, roboro et confirmo et sigillo meo communio. Facta carta aput Tudam, mense aprili, era Mª CCª XLª VIª, Petro IIII° Conpostellanensi archiepiscopo, Suerio Tudensi episcopo, Aldefonso Auriensi episcopo, domno Gundisaluo Iohannis tenente Limiam, domno Nuno Nuniz tenente Toronium, Fernando, Compostellanenssi decano, regis cancellario existente.
Nulli igitur omnino hominum hanc paginam nostre confirmationis irrumpere uel ei ausu temerario contraire, quod qui presumpserit, iram Dei omnipotentis et regiam indignationem incurrat et quantum prendiderit duplet et pro ausu temerario regie parti mille marcos argenti in pena persoluat; pena soluta, confirmatione nichilominus permanente suo robore. Facta carta aput Badalloz, XXIII die maii, era Mª CCª LXª IIIIª. |
[f. 77v] Bernaldo existente Compostellanensi archiepiscopo, Iohanne Ouetensi episcopo, Ruderico Legionensi episcopo, Laurentio Auriensi episcopo, Michaele Lucensi episcopo, Stephano Tudensi episcopo, Martino Mindonensi episcopo, uacante Astoricensi ecclesiam, Martinus IIº Zemorensi episcopo, Gunzaluo Salamaticensi episcopo.
Infante domno Petro existente, domini regis maiordomo tenente Legionem, Zemoram, Salamancam et Strematuram; domno Martino Sancii, domini regis signifero, tenente Limiam, Sarriam et Toronium, domno Ruderico Gomez Tenente Trastamar, Montem Nigrum et Monte Rosum; domno Roderico Gunzalui tenente Asturias; domno Roderico Fernandi tenente Astoricam, Maioricam et Beneuentum; domno Aluaro Roderici tenente infantaticum; domno Petro Petri magistro scolarum Auriensi, canonico compostellanensi, existente domini regis cancellario.
Ego Santius Fernandi, clericus Auriensis, domini regis notarius, scripsi et confirmo.
Ed.: TF, pp. 155-156 n. 235.