De Burgo Nouo

Cartulário:

Nº Documento: 
230
Fólio: 
81r-81v
Data do documento
Ano: 
1232
Mês: 
3
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

[f. 81r] In nomine Sancte et Indiuidue Trinitatis. Amen. Dominus dicit in Euangelio: “Abscondite helemosinam in sinu pauperis et ipsa orabit pro uobis ad Dominum, quia sicut aqua extinguit ignem ita helemosinam extinguit peccatum”. Ideo ego domna Orraca Petri, pro amore Dei et Sancte Marie et pro remissione peccatorum meorum et domni Petri Iohanis et de domno Ruderico Petri et de domno Iohanne Petri et de domna Sanchia Fernandi, uobis Iohanni abbati et conuentui Sancte Marie monasterii de Fenalibus facio cartam de hereditate mea quam habeo ex parte patris mei in loco qui dicitur Burgo Nouo, ita quod faciatis ibi grangiam cum domibus quadratis, | [f. 81v] quibus grangia sit sufficienter ordinata cum quinque barchis et una pinaza et almuia de omnibus oleribus uel aliis rebus ad cortinam pertinentibus, in montibus et pascuis et exitibus et intratibus habeatis liberis in terra et in mari. In ecclesia sitis oratores et defensores et participes de bono. Si forte euenerit ut ego uel filli mei uoluerimus populare ipsum burgum, uos habeatis hoc quod do uobis imperpetuum absque ulla calumpnia. Si quis ex parte mea uenerit qui uobis calumpniauerit istam hereditatem, non habeat partem cum Deo et habeat meam maledictionem et regali uoci pariat mille aureos et meum factum remaneat in robore. In Legione et Castella regnante rege domno Fernando, in sede Tudensi episcopo Stephano, cancellariis regis electus domnus Iohannes, tenente Baionam domno Martino Egidii.
Donna Maria Munit mea nuru testis, Iohannes Anait tenente castellum de Sancto Iohanne de Pena Corneira testis, Anait Fernandit testis, Lupus Piqueti testis, domnus Siluester testis, domnus Iulianus capellanus testis, Didacus Petri maiordomus testis, Iohannes Nunit prelatus ecclesie de Moimenta testis. Era Mª CCª LXXª, mense marcii, die […]. Petrus qui notuit.

Bibliografia: 

Ed.: TF, pp. 160-161 n. 242.