De Sancto Martino

Cartulário:

Nº Documento: 
239
Fólio: 
84v
Data do documento
Ano: 
1212
Mês: 
6
Dia: 
20
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

[f. 84v] Venditio per scripturam facta plenam habeat libertatem. Sciant ergo tam presentes quam posteri quod ego Fernandus Suerii una cum fratre meo Iohanne Suerii uobis abbati domno Iohanne de Fenalibus et conuentui uestro uendimus quartam partem casalis de Auteiro sub itinere que uadit per uillam Sancti Martini de Latronibus. Damus et concedimus illud uobis cum omnibus suis directuris pro CCtis et XLª solidis quos nobis dedistis et unum sextarium de uino pro roboratione, quod nobis et uobis tantum placuit et de precio et de robore nichil remansit in debito pro dare. Ab hac uero die sit de iure meo ablato et in uestro dominio tradito et confirmato in secula seculorum. Si quis tamen, quod fieri non credimus, contra hanc uenditionem uenire temptauerit, pectet uobis in dupplo quantum calumpniauerit et domino terre, uel cui uocem uestram dederitis, quingentos solidos persoluat et carta maneat in robore. Facta uenditione sub era Mª CCª Lª et quotum XII° kalendas iulii, regnante domno Alfonso in Legione, episcopo in Tuda domno Suerio, tenente castellum Sancti Martini de Latronibus Garsia Diaz. Ego Fernandus Suerii et ego Iohannes Suerii, qui hanc cartam iussimus fieri, propriis manibus eam roboramus.
Qui uiderunt et audierunt: Petrus, Iohannes, Pelagius testes.
Laurentius qui notuit (signum).

Bibliografia: 

Ed.: TF, p. 165 n. 251.