De Sancto Martino

Cartulário:

Nº Documento: 
243
Fólio: 
86r
Data do documento
Ano: 
1245
Mês: 
12
Local: 
Apud grangiam Sancti Martini
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

[f. 86r] In Dei nomine. Sciant posteri et presentes quod ego Petrus Roderici, presente et consentiente uxore mea domna Eines, quito in presenti et ob remedio in perpetuum omnes hereditates quas mater mea dedit monasterio de Fenalibus et concedo omni iure, si quid habebam, et (a) questioni quam eidem monasterio faciebam super iamdictis rebus, ita quod non liceat mihi uel alicui ex parte mea de cetero inquietare uel uexare ipsum monasterium aliquo modo super grangiam Sancti Martini, uel rebus ad ipsam pertinentibus, nec super molendinum, nec super leira que uocitant Frandi, nec super casali quod fuit Marie Pelagii Riberie, ubi habitat Petrus Ligone, nec super hereditate de casali de Facucu, nec super bona fratris mei Martini Arie, et pro alio amore quod mihi faciunt abbas et fratres in presenti et uxori mee et pro Cm Lª solidos Legionensis monete, quos confiteor me recepisse ab abbate et fratribus ipsius monasterii per manum domni Iohannis Garsie et domni Alfonsi Menendi canonicis Tudensium. Duos uero agros quos teneo de ipso monasterio, unum uidelicet in Malagrilos et alium de Candaa, debeo tenere in uita mea tantum; in morte uero mea debet monasterium ipsos agros recipere quales inuenerit, in pace, liberos et sine cuiusquam contradictione. Si quis contra hanc meam spontaneam et uoluntariam donationem et abrenuntiationem uenerit, sit maledictus et pariat supradicto monasterio D solidos et regio fisco mille aureos exsoluat. Facta donatione et abrenuntiatione apud grangiam Sancti Martini, era Mª CCª LXXXª IIIª, mense decenbri, regnante rege donno Fernando in Legione, Castella et Corduba, tenente terram Sancti Martini domno Ruderico Suerii, domnus Lucas episcopus Tudensis.
Qui uiderunt, audierunt et presentes fuerunt: Petrus Garsie monacus de Fenalibus, frater Rodericus conuersus de Melon, Iohannes Fernandi de Fluuio Artemio, Martinus presbiter de Uice, Petrus Martini laicus de supradicta grangia, Martinus Menendi clericus de Fluuio Artemio. Ego Petrus Roderici in hanc cartam, quam fieri mandaui, proprias manus roboro et confirmo.
Ego Munio monachus Ursarie scripsi de mandato abbatis de Fenalibus (signum).

Aparato: 

(a) et (em forma de 7) interlin.

Bibliografia: 

Ed.: TF, p. 167 n. 255.