De Burgo Nouo

Cartulário:

Nº Documento: 
251
Fólio: 
88v-89r
Data do documento
Ano: 
1233
Local: 
Apud Milmandam
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

[f. 88v] Era Mª CCª LXXª Iª. Sub Christi nomine. Ego domnus Fernandus Iohannis et uxor mea domna Terasia Iohannis damus atque concedimus uobis domno Iohanni abbati et conuentui de Fena|libus [f. 89r] locum in nostro quinione quem habemus in Burgo Nouo, qui stat circa Baionam, pro animabus nostris et pro remedio peccatorum nostrorum et quod oretis pro nobis. Damus atque concedimus uobis in ipso nostro quinione loca in quibus faciatis duas casas cum ingressibus et regressibus et sic damus uobis intratum et exitum in monte et in mari, ad dexteram partem et ad sinistram, quod intretis et exeatis per ubi potueritis uiuere et habeatis ipsum locum et ipsas casas et ipsum intratum et exitum in perpetum uos et omnes successores uestri qui in ipso monasterio Deo seruierint. Facta donatione apud Milmandam.
Qui uiderunt er audierunt: Menendus Lupi maiordomus eius, Rudericus Lupi frater eius, Dominicus Moogus prelatus de ordinibus, Michael Iohannis de Auriense, domnus Petrus Martini monacus testes.
Martinus Pelagii qui notuit de mandato domni Fernandi et uxoris eius.

Bibliografia: 

Ed.: TF, p. 171 n. 263.